# Epitome Galeni operum 503.1-5

Galenus, Epitome Galeni operum, 503.1 to 503.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/503.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/503.1

Spiritus densus simul et magnu quando redditur Organorum respi rationis dolent ali quo, cur panum, sed crebri agamus spiritum, Febrilis caliditas multum den sumque spiritur reddit. Peri pheumoni corum spiritus es paruus & den sus Orthopnoean qualis comitetur spiritus. Orthopnicea laborantes cur in net spiratio re cta Respirationem parnam et rari oriri ab organis respirationi re frigeratio nis coaceruato, spiritus densus simul & magnus agetur: id quod indies in omnibus exurentibus febribus est conspicuum. Quare ignorandum ne est Hippocratem, densum quidem & paruum, dolori: spiritum autem densum & magnum, incendic caliditatis tribuisse. Quemadmodum enim dolentibus cruribus, progredi multum non possumus, eodem modo ubi aliquod organum ex ijs quae in ter respirandum mouentur, doluerit, parum re spirare cogimur, & citius desistere cupimus: quod sic citius à dolore immunes reddamur. Caeterum quantò citius quàm oportuit, motus respira tionis cohibetur, tantò ipsum animal defectuo. fius est inspiratione recreatum. Quemadmodum igitur si quis pauciores cibos, quàm sit ex usu, accipiat, hic statim aliorum ciborum opus habebit sic si quis minus quàm expediens sit, inspiraue rit, is citius inspiratione indigebit: qua ex occa sione spiritum densari contingit: id quod etiam ser tiens Hippocrates in libro de Victus ratione in acutis morbis, ait: Sputum intrà retentum, prohi bet quidem spiritum intrò ferri, cogitque eum cito expirari. Porrò iuxta copiam eius quae inspira tur, substantiae, oportet magnitudinem ipsius re spirationis metiri. Reliquit autem Hippocrate exemplum difficilis respirationis ortae à dolore, quòd multis locis iam ipse dixerit, actiones organorum à dolore impediri, quodque illius cognitio oppido quam facilis sit. Nec uerò tantum à dolore & retento spiritu, oriri densitas respirationis po test, sed uel maximè etiam ab incendio febrilis cali ditatis: cuius quidem est multum densumque spiritum reddere. Magnus spiritus, quantitate circa singulas iudicatur respirationes: multum uerò, possibile est aliquando ex multis paruis coacer uari: ut uidere est in pleuriticis, qui cùm magnu quidem spiritum semel ducere ob dolorem non possint, quamuis aëre largiori ob febrim opus habeant, continuitate tamen actionis, aequalem mu titudinem spiritus magnis respirationibus colli 40 gunt. Quod enim paucae magnae, hoc multę par uae praestant. Similiter in peripneumonicis mul to est opus spiritu, uerùm ob coarctationem loco rum parum inspiratur: quare densitas iacturam paruae inspirationis restaurat.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
