Latin
503.6 to 503.7
Galenus, Epitome Galeni operum 503.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd autem in orthopnoeis paruus &densus ob coarctationem fiat spiritus, haud scio an quisquam ignoret. Ca terùm omnes qui ob talem coarctationem suff cienter inspirare non possunt, stertorosam facium respirationem, &in suffocationis discrimen ue niunt, si decumbant: ob id tum totum thoracem, tum collum, eos rectum habere oportet, cùm non paruum auxilium ipsis ex huiusmodi figura accedat. Quippe ampliora simulque longiora sic fiunt omnia respirationis organa, partim quidem per rectam figuram in directam extenta, partim uerò minus in sese concidere prohibita. Iam uerò re licta etiam parua simul &rara respiratione, Hip pocrates frigidae meminit, quòd nimirum non alia sit parua simul &rara, alia uerò frigida. Nam 6. cùm magna &densa ex immoderato calore collecto in organis respiratorijs gignatur, necessariò certè parua &rara (quae illius contraria exi stit) his ipsis organis perfrigeratis orietur. Siqu dem calida respiratio, cuius similiter meminis eadem est cum densa &magna, sub qua uidelicet comprehenditur.