# Epitome Galeni operum 504

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/504
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/504

Etenim spiritus frigidus, om nino paruus & rarus est: densum autem & magnum * indicare incendium organorum respirationis, minimè sanè quis dixerit, nisi & ipse etiam effletu calidus. Solam uerò frigidam expirationem dixit esse perniciosam Hippocrates, mortisque nunciam quòd perfrigerari respiratorijs organis planè si perniciosum, cùm nimirum inter ea sit cor situm insiti caloris fons & principium. At uehemens il lorum caliditas, aut dolor, aut desipientia, non o mnino sunt perniciosa, licet non sint extra pericu lum. Nam si facilis respiratio ualde magnam uin ad salutem habere putanda est, in omnibus acutis morbis, qui cum febribus sunt, & intra quadraginta dies iudicantur (quale documentum ne bis reliquit Hippocrates) utique respirationes difficiles minimè uacabunt periculo. Verùm quae iam morientibus accidunt, ut uidelicet ipsa expi ratio frigida, ea nullum magnum momentum in praenotionibus habent. Est enim bonorum medicori opus, non quae iam idiotis apparent, praesagire, sed quę & ipsos latent, & cùm nihil mali aeger ha bere putetur, cernuntur. At frigidae spirationis Hippocrates meminit, ut omnes respirandi diffi cultates complecteretur, & quòd etiam magnae simul & densae ipsa opposita existeret. Porro in Praenotionum libro nihil de inaequali respiratio nis difficultate scripsit nobis Hippocrates, quar doquidem propositum illi erat in praenotionibus solùm ea quae uerè acutorum morborum propria sunt, recensere: quae uerò diuturnis propria essent relinquere. Quare rationabiliter etiam illi inaequalem respirationis difficultatem, ex alic morborum genere, conuulsorio uidelicet, proce dentem, omisit. Acuti autem sunt morbi, qui om nino cum febribus continentibus fiunt: ut pleuri tis, peripheumonia, phrenitis, ac febris aestuans Nec meminit in praenotionibus de ijs respiran di difficultatibus, in quibus aut sola inspiratio, aut sola expiratio est magna: sicuti nec uelocis nec tardae respirationis: quòd ad quinque iam di ctas difficilis respirationis differentias hae omnes reduci possint. Iam uerò expiratio rara simu & magna (id quod etiam docuit Hippocrates continuarum oscitationum & signum & causa med catoria existit. Nam cùm oscitatio continua fia ob uaporosum quendam crassumque spiritum in ge nere musculorum contentum, certè expiratio qua rara est & magna, erit quidem signum, ut affectio nis in contrarium mutatae: causa uerò medicatoria, quòd contrariorum sint contraria remedia. Et nim per talem expirationem spiritus diutius cohi bitus, qua ratione singultus sanat, uidelicet ali na euacuando, eadem etiam mederi oscitation bus poterit. Quemadmodum autem ipsa detentic spiritus superflua excernere potest, sic respiratio continua, uentilare simul potest & excalfacere perfrigerata: existens eorum & signum, & causa s lubris. Iuxta hanc igitur rationem etiam in secundo Morborum popularium consuluit Hippocrates ut ijs qui perfrigerati essent, excandescentiam in duceremus, & reuocandi coloris, & sanguinis in uasa subter cuticulam colligendi gratia: tanquam sa nè innatum calorem excitare queat excandescentia dibzy G Google Expiratio frigi da quur mortis nuncia. Cor est insiti ca loris fons et prin cipium.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
