# Epitome Galeni operum 511.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 511.1 to 511.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/511.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/511.1

Dimensiones corporum esse tres Pulsuum, qui naturae modum egressi sunt, di moscendorum 14 tio. Pulsus celeritat quid. Tarditas. Languidus pulsus. Vehemens. Pulsus duritiem atque moliitiem, ad tunicas arti riarum referri. Pulsum dici fre quentem, rarum, moderatum pro ratione quietis intercedenti systolem & dia tolem. Aequalitas pul sus quomodo in dicanda veniat. Inaequalitas pul suum quid. Pulsus ordinatus, inordina tusque quomodo discernendus Inaequalitas in vno pulsu quan do accidat. In aequalitates simplices pulsuum In aequalitates composita pulsuum. Vermicans pulsius quando acci dat. Fluctuosus pulsias. De tempore quietis. Quintam autem aliam numerabis, quae est in intermissione, quae inter percussiones intercedit. Voco enim percussiones, cùm arteria tactui nostro occurrit: intermissionem autem, quietem quę inter duas percussiones intercedit: secundum uam, frequens, rarus, atque inter utrunque medius pulsus iudicatur: quo in medio pulsus secundum naturam consistunt. Porrò omnes ij temporis etiam quantitate dijudicantur. Nam frequens dici 10 tur, cùm quietis tempus breue fuerit: rarus, cùm diuturnum. Non fuerit autem alienum, si tyroni bus contractio arteriae ponatur esse insensibilis. De aequalitate atque inaequalitate. Aequalitas autem & inaequalitas in dictis omnibus differentijs inueniuntur. Nam ubi in ilis ordine se consequentibus est aequalitas ac similitudo, aequalitatem tunc uocitamus. Verbi gratia, si pulsuum ordine subsequentium magni udo fuerit aequabilis, ibi tum pulsum in magni 20 tudine aequalem dicere possumus: sin in celeritate, celeritate aequalem. Ad eundem etiam molum in uehementia, frequentia, & languore. Inaequalitas porrò, aequabilitatis est labes, in quauiis pulsuum differentia ipsa accidat. De pulsu ordinato inordinatoque. Nonnunquam autem & post certam quandam percussionum numero praefinitarum seriem, pulsibus aequalibus inęqualis unus intercidit, idque multis modis. Nam tres aequales, quartus inaequalis 30 subsequitur, seruaturque id deinceps uno tenore: aut quatuor, quintus: pari modo & in omni alic numero. In quibus certè omnibus aequalitas non seruatur, ob eamque causam pulsus fit inaequalis. Quia uerò certa quaedam series seruatur, ob id ordinatus uocatur. Quae certa periodos si minime eruaretur, pulsus is diceret etiam inordinatus. De inaequalitate quae in uno pulsu accidit.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
