Latin
511.5 to 511.7
Galenus, Epitome Galeni operum 511.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Accidit autem &in uno pulsu inaequalitas, tum 40 partibus arteriae situ &motu inter se dissidenti. bus, tum cuiusque pulsus motu sibijpsi non consentiente. Inaequalitas igitur in partium situ acci dit, cùm arteria ipsa à propria sede traducitur. In motu autem, cùm arteriae uelocius aut tardius, tempestiuius aut serius, uehementius aut languidius, tempore diuturniore aut breuiore, assiduè aut penitus nihil, mouentur. At in singulis ulsus partibus est inaequalitas, cùm pulsus est ntercisus, repetitue. Praeterea cùm motu celeritatem eandem, aut uehementiam, aut languorem, aut magnitudinem, aut paruitatem non seruat. Sunt igitur hae simplices inaequalitates. De pulsuum inaequalitate composita Compositae autem fuerint, quatenus licuerit al teram alteri, ac singulas singulis, aut unam pluri bus, aut plures pluribus compulari. Quarum nonnul lae quidem adeptae sunt propriam appellationem: quemadmodum pulsus uermicans, formicans, &hecticus. Vermicans quidem, cùm arteria uelut 60 reptantem uermem, atque fluctus instar subsilientem nobis repraesentat, non autem tota ipsa uno tempo re dilatatur. Cęterum si cum exigua dilatatione id accidat, uermicans: sin cum magna, fluctuosus simpliciter appellatur. Perspicuum autem est, quod uermicans pulsus, languidus est &frequens. Qui uerò languidus summè fuerit, frequens ac paruus, is ormicans cognominabitur: qui tametsi celeritatem prę se ferat, non tamen est reuera celer. Hecticus ue rò, quo modo febris, ita pulsus quoque nuncupat quòd nihil magnopere immutetur, sed perpetuo qui similis, cohaerens, ac nunquam solutus permaneat, utpote toto corporis habitu in febribus eiusmo di ac pulsibus, in statum morbosum mutato.