Latin
553.1 to 553.4
Galenus, Epitome Galeni operum 553.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Arteriarum cor pus annumera ri inter continentes pulsuum gene rationis causa Pulsuum variationes, pro causa rum alterationi bus fieri. Pulsuum tot esse primas differentias, quot causa rum. ediocritates ef ficere naturale pulsus. Pulsitum altera tiones quae à qui bus causis magi proficiscantur. autem omnis facultas, alicuius facultas sit, hauddubiè eius notio erit relationi subiecta. Caeteru dum robur facultatis, uirtutemue dicimus, aut contrà infirmitatem &uitium, haec nomina ad functionem referimus. Siquidem quae obit efficitque functionem causa, interim ad eam melius est apposita, interim deterius. Quo fit, ut modò praeclarius: postea si res ferat, deterius, functio ipsa obeatur. Ac praestantior ad functionem dispi itio, facultatis uirtus &robur est: deterior, infirmitas atque uitium. Quod uerò ad pulsuum usum spectat, gratia tuendi caloris uniuersi cororis, instituti uidentur, ut uidelicet illum refrigerent: &si quid sit fuliginis ex succorum adustione contractum, id euestigio excernant. Conferunt etiam ad gignendum animalem spiritum. Reliqua &tertia gignendorum pulsuum continens causa psum est arteriarum corpus. Siquidem omnis facultas quae alicuius causa agit, instrumenta quae rit ad opus apposita. Erat autem hic instrumen 20 tum accommodum, quod spissis tunicis esset, atque intus cauum. Vbi igitur illa facultas refrigerantem substantiam trahit, arteriarum corpus disten ditur. Vbi uerò fuliginosum expurgat, contrahitur. Nunc itaque prępollet dilatationis usus, nunc contractionis: consequiturque omnino alteran motus partem reliqua. Cùm ergo ex his causis pulsus proficiscantur, omnes uariationes illorum pro causarum alterationibus fiant est necesse. Vnde tot sunt primae &generales pulsuum differen 30 tiae, quot causarum. Et facultatis quidem differentię sunt, robur &imbecillitas. Natiui caloris adustio, refrigeratioque. Arteriae tunicae, durities, &mollitudo: atque prae his omnibus, in singulis generibus, commemoratorum mediocritates: quae ut naturales efficiunt pulsus, qui medium locum inter excedentes sortiuntur, ita excessus ipsi, pulsus gignunt praeter naturam. At facultatis robur necessariò pulsum uehementem facit, infirmitas languidum: sicuti instrumentorum du40 rities, durum, mollitudo mollem. Vt autem incremento uel decremento natiui caloris consequatur semper unum &idem genus pulsuum non est necesse.