# Epitome Galeni operum 553.5-6

Galenus, Epitome Galeni operum, 553.5 to 553.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/553.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/553.5

Nec enim celer, nec magnus, aut creber incidit semper, ubi natura aduritur: nec dum extinguitur, tardus, uel paruus, uel rarus Disputat autem contra Magnum Archigenes quòd celeritas pulsus non à robore potius, quam à facultatis imbecillitate proficiscatur. At neutri sequitur necessariò. Magis tamen peculiaris ce 50 leritas robori facultatis est, abundantiaeque caloris, necnon mollitudini instrumentorum: tarditas autem contrarijs. Eodem modo ualidae facultati magnitudo, & copiae caloris, tum etiam mollibus instrumentis familiaris existit: paruitas uerò contrarijs. At crebritas nulli necessariò ex commemo ratis inhaeret: magis tamen facultatis imbecillitati est propria, copiaeque caloris, ac duritiei item instrumentorum. Similiter raritas magis ad contra ria declinat, non tamen illis perpetuò annexa. Si 60 amplior in corpore fuerit collectus calor, animanti cùm maiori erit opus respiratione, tum maioribus pulsibus: & quia maioribus, continuò etiam celerioribus & crebrioribus. Vt enim qui sitibundi sunt, non multum modò, sed & celeriter po tant, & crebrò: ita qui refrigerio indigent, copio lum simul & celeriter, crebroque attrahunt.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
