# Epitome Galeni operum 554

Galenus, Epitome Galeni operum, GAL. DE DIGNOSCENDIS PVLSIB. LIB. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/554
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/554

Quamobrem peculiares dixi esse pulsus copioso calori magnum, celerem, crebrumque, non tamen illi perpetuò annexos. Postulant enim ut tales euadant, facultatem ualidam, atque ipsa instrumenta mollia. Quòd si infirma facultas sit, aut instrumentum du rum, nec magni esse, nec celeres possint, cùm intrumentum quidem sit per duritiam aduersus mouentem facultatem contumax: illa uerò attollere quatenus oportet arterias, per imbecillitatem impos. Quare ut celer pulsus uel magnus fiat, tria oportet causarum genera inter se coeant: nem pe, ut usus illorum generationis urgeat: facultas ualida sit: mollesque arteriarum tunicae, aut certè ni rigidae. Porrò ubi solus calor increuerit, & mar serit facultas, tunicaeque arteriarum immotae: pulsus necessariò maiores & celeriores fient, unaque cum calore augebuntur, donec ad maximam di stentionem peruenerint. Celerrimi uerò ne sic quidem prius erunt, quàm calor ipse superauerit maximam distentionem, ita ut ab ea satis refrigerari non possit: tunc enim celeritate resarcietur motus defectus, atque sic euadent pulsus ce lerrimi. Caeterùm neque haec satisfaciunt calori ue hementer incenso. Nam quod temporis inter duos motus antea quiescebat, nunc id praesecat etiam, adeoque efficit breue, ut totus unus esse motus continuus nulla interceptus quiete uideatur Hoc tamen accidit, ubi extremè calor fuerit accensus: tunc enim, cùm tres sint praesidij rationes in excessibus uniuersis, omnibus simul utitur. Nam & plurimum consequitur refrigerantis substantiae, celerrimeque, & in primis assidue Quorum primum maximos pulsus, secundum celerrimos, tertium creberrimos reddit. Nec ubi liberaliter illum magnitudo distentionis refrige rat, irritat celeritatem: sicuti nec crebritatem ubi ab ambabus auxilium recipit: sed alterius illarum semper defectus, corrigitur altera: magnitudinis, celeritate: celeritatis, crebritate. Quid multis? crebritatis pulsuum causa una est, prioris actionis defectus. Iam quoque defectum naturalis caloris nullus comitatur ex necessitate pulsus: familiaris sunt tamen ei paruus & tardus praeci puè, mox etiam rarus. Nam ut natura quae iampridem refrigerata est, nec multum requirit, nec ce lere refrigerium, sic nec breuibus interuallis. Porrò inter magnum pulsum & paruum, naturalis intercedit & moderatus: cum quo comparantes & aestimantes reliquos omnes, qui maiores sunt eo, hos magnos uocamus: qui minores, paruos. Itidem inter celerem & tardum medius modera tusque, naturalis existit. Sic inter crebrum & rarum, durum & mollem, medij sunt naturales. At natu ralis non item uidetur, qui inter uehementem est medius & languidum. Validae quippe facultatis est opus, uehemens pulsus: ueluti infirmae, languidus. Cuius sanè non est contra naturam firmi tas: imò haec uirtus est, & secundum naturam: infir mitas uerò facultatis, uitium, atque praeter natu ram. Iam uerò uino modicè epoto, cùm maiores & celeriores, tum uehementiores aperte pul sus euadunt. In ira autem, & exercitationibus mo dicis, non perinde apertè: imò si quid illis acceda uelleCalori copioso qui nam pulsus int familiares. Pulsui celeri ve magno gignenlo, conspirare in vnum quae causae debeant. Celerrimi pul sus quando gi gnantur.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
