Latin
GAL. DE DIGNOSCENDIS PVLSIB. LIB. IIII
Galenus, Epitome Galeni operum 556
Unproofread scanNot analysed yet
In uniuersum autem, ipsius ictus qualitas, ferientis naturae respondet. Porrò molle instru mentum, quia promptè in omnem partem extenditur, facilè dilatatur: durum non absque magno negocio Iam comes est promptitudinis distentionis, ma gnitudo: renixus &contumaciae, paruitas: itemqu celeritas, prioris generis: sicuti alterius, tarditas: non tamen ex aequo &magnitudo &paruitas Paulò enim celerior est pulsus profectus à moll tudine instrumentorum, eo quem procreat durities: maior autem permultò: quia tunicae ipsius ar teriae, quamuis duriores interim sint, ad celeritatem quandam motus sunt faciles: ad magnitudinem ue rò distentionis, ineptissimae omnium. Nam opus est, ut in omnem partem extendatur facilè, quod ma ximam dilatationem sit effecturum: huiusmodi enim est molle. Caeterum ubi à natura longissimè aut ad mollitudinem, aut ad duritiem, corpus arteriarum recesserit, tardior mollis pulsus fit duro: magnitu dine tamen non modò eum etiamnum superat, sed illum etiam qui secundum naturam habet. Iam ue rò cùm durorum instrumentorum dura distentio sit, ac proinde minus expleatur usus: mollium con trà, insignis distentio fiat, &quae usui par sit explendo, meritò cum duris pulsibus crebritates, cum mollibus raritates cohęrent. Quòd si quan do incidat, ut cum duritie concurrat refrigeratio, &calor cum mollitudine, tum pulsus duri, mollibus euadent rariores. Si igitur durum corpus arteriarum sit coniunctum cum innati calo ris refrigeratione, pulsus efficiet iusto minores, tardioresque. Si superet durities, minores quàm tardiores. Sin autem refrigeratio, contrà tardiores quàm minores. Ad eundem modum crebriores, si durities refrigeratione superior sit: sin uin cat refrigeratio, rariores. At si par sit utrisque à na tura flexus, tantò fient pulsus minores, quanto tardiores: à raritate uerò &crebritate non abducentur. Est altera coniugatio, in qua cum calore superat mollitudo. Quae etiam tres necessariò primas differentias producit. Interim enim par mol litudinis est &caloris mutatio: interim praepollet uel mollitudo, uel calor. Quare si quantum naturam mollitudo reliquerit, tantundem descisca etiam ab ea calor, magnos necesse est, &celeres fieri pulsus: non tamen statim crebros, sed ubi generandorum eorum usus uincat magnitudinem distentionis. Si mollitudo praestet, magnitudo etiam superabit celeritatem. Si uerò ita praepolleat calor, ut usum actio complere nequeat, cele riores ut fiant necesse est, quàm maiores pulsus, simulque etiam crebri. Quòd si abundè natura frua tur usu, aequè magni atque celeres.