# Epitome Galeni operum 559

Galenus, Epitome Galeni operum, GAL. DE DIGNOSCENDIS PVLSIB. LIB. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/559
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/559

Animalis spiritus in quibus so leat absumi Pulsus in aequa les à quibus casis proficiscantur Palsuum genera tionis causae con tinentes sunt tres, instrumentum, facultas & vsus constituo coniugationem septimam) prorsus magni erunt pulsus & celeres: crebri uerò non semper, sed ubi modicè ipse usus increuerit. At si arteriarum durae sint tunicae (quę octaua & ultima est coniugatio) si parua quidem durities sit, sed usus insignis mutatio, maiores, celeriores, crebrioresque, quàm iustum sit, ipsi pulsus euadent. Sin autem aequo utraque causa, nec illo admodum lon go interuallo, à natura deflexerit, pares quidem naturalibus, sed celeriores atque crebriores fient. Iam si insignis laesio usus & instrumentorum sit, ut hęc planè duriora sint reddita, ille urgeat impen se, celeriores etiamnum moderatis erunt, minoresque & crebriores. Cùm igitur à ualida facultate uehemens discludi pulsus non possit, nec mollis à mollibus instrumentis: si quando pulsum deprehenderis celerem (qualem diximus fa miliarem esse robori facultatis, usuique urgenti, & mollitudini instrumentorum) si quidem cum neutro illorum celeritas sit coniuncta, intelligas 20 eum pulsum oriri à solo usu urgente: si uerò cum altero, omnino ex illo orietur, quod signum tale producet, necessarioque etiam ex incremento usus. Non possunt siquidem celeres pulsus existere, sicuti nec magni, nisi usus postulet. At qua tenus ad robur, uel imbecillitatem facultas transijt, ex proprijs eius pulsibus dignoscas licet. Eadem est ratio & in qualitate instrumento rum noscenda. Quantus autem pulsuum generationis sit usus, colligendum est ex commutatione magnitudinis crebritatis atque celeritatis. Si enim pulsus maximus sit, creberrimusque & celerrimus, summè urget usus. Sin magnus tantùm, & paulò celerior sit, non tamen maximus, nec creper, usus non erit magna immutatio. Ex alijs etiam signis, citra pulsus, ipse usus cognoscitur. Nam iue copiosus sit calor, siue exhauriatur animalis piritus, id haud magno negocio exploratur: quòd uidelicet calor quidem tactum non fugiat, ac pręterea spirandi difficultate, siti, atque interno 40 laborantis sensu prodatur: animalis autem spiri cus absumatur in ijs qui exercentur immodicè, ac per halitum digeruntur: & quibus humores fluunt ad interna.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
