Latin
GALENI PERGAMENI
Galenus, Epitome Galeni operum 562
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt praeter nas &tres aliae, ubi tardo priore motu, alter trifariam uariat: ut aut tardus, aut celer, aut moderatus fiat. Ex quibus pessimus est, qui pulsus utrunque motum tardum habet. Ac longè hoc commodior, in quo celer alter: medius inter utrumque, ubi sit moderatus. Haud aliter cùm à primo mo tu moderato, alter tribus modis conuertitur, con modiorem significabit statum celer motus: perniciosiorem tardus: medium moderatus. Quin etiam tempus quietis, quò fuerit in singulis harum differentiarum longius, hoc est deterius. E diuerso, diuturnius motuum tempus meliorem declarat statum. Praeterea utriusque distentionis ma gnitudo, optima: contrà pessima est paruitas. Si militer uehementia optima, remissio pessima. Quòd si omnia quae commemorauimus mala, in uno pulsu conueniant, hic illorum pessimus erit: contrà, si omnia commoda, optimus. Transeun do autem ad eos pulsus, qui totius distentionis habent quidem perpetuum motum, non uniuer sum tamen pari celeritate, certè qui iam inde ab nitio in celeritatem insurgunt, minus onerari facultatem annunciant: qui contrà, magis. Caete rùm facultare oppressa, nullus horum existit. Ess autem proprium ijs qui in contraria affatim mutar tur, non solùm grauari facultatem, sed etiam obstru &premi instrumenta. At in contraria affatim mu tari intelligo, si cùm moueant celeriter, subito fiant tardi: aut si ex tardo primo motu euadant celeres. Oriuntur enim hi, cùm ex obstructioni bus &compressionibus, tum ob facultatem hu morum colluuie oneratam. At uerò uibratu pulsus sit, facultate existente ualida, instrumento duro, usuque urgente. Quorum si absit quicquam, minimè uibratus existet. Caeterum uiolenta durę arteriae distentio, proximè illius generationem con stituit. Vrget autem usus, ubi functio ipsi non satisfacit, idque aut ob propriam imbecillitatem, aut contu40 maciam instrumentorum, ut etiam maiorem usum Cùm igitur in proposito pulsuum genere facultas requiratur uegeta, relinquitur ut uel usu increscente uel redundantibus instrumentis, uel utrisque iunctis, distentio in uibratis pulsibus ipsi usui sit im par. At usus, abundantia caloris augetur, uel ex hausto animali spiritu. Contumacia instrumenta fiunt, ob obstructiones, compressiones, atque du ritiem. Quae sanè durities inflammatis, scirrho affe ctis, resiccatis, perfrigeratis, ac denique distentis accidit instrumentis. Itaque iam omnes inuenimus causas originis uibratorum. Nam intemperata in aequalitas, si progrediatur, uibrationem quidem auge bit, non tamen causa est eorum generationis. Dicro tus autem pulsus (qui fieri non potest, quin sit uibra tus) in hunc gignitur modum. Vbi parte illa arteriae quam tangimus, duriores sint frigidioresque, atqu ita difficilius moueantur partes utrinque sitae, quas non attingimus: ac deinde partem mediam distentione sua concitauerint, retraxerintque intrò, ac secum rursus extulerint, bis necesse est ipse tactus feriatur. Atque huiuscemodi pulsus est dicrotus tar tum, non autem uibratus perspicuè. Alter uerò qui iuxta &satis uibratus est &dicrotus, fit ad hunc modum. Vbi enim arteriae sublatę cum uibrationi pars illa quae sola cute est intecta, iactetur facile, aliae