# Epitome Galeni operum 564

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/564
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/564

Si autem uerum sit illud, reperiri nonnunquam minores motus in partibus origini propinquioribus, ad inaequalitatem intemperiei arteriarum causa id genus pulsuum est referenda. Siquidem instrumentum à pari robore, eodemque, si humidita te & calore sit modico temperatum, facilius ac ma gis mouetur: squalidum autem, aut impense humidum, aut frigidum, lentius minusque. Annuentes autem & circumnuentes pulsus, fieri aliquan do simili modo possunt: saepe alijs de causis accidere. Si enim ualida sit facultas, corpora autem incumbentia arterijs marcescant, qua parte illorum maximè marcida, atque eo leuiore, emicare motus possit, ibi etiam maximè illius magnitudo elucescit. Quòd si huius partis dilatationem alijs utrinque minoribus compares, decurtatum motum in utrisque partibus cernes: id quod fieri in facultatibus ualidissimis nequit. At uerò ex situ arteriae fit inaequalitas pulsuum, ubi temduntur in illas corporis partes, in quas distorquentur. Porrò inflammationes, scirrhi, abscessus, & crudorum quorundam generatio tuberculorum, ac breuiter omnes praeter naturam tumores, uicinas partes ad sese trahere ualent. Squallida praeterea durities, frigusque immodicum, necnon conuulsiua intentio, ac breuiter intemperatura inaequalis, arterias ipsas distorquet. Conuulsiuus autem pulsus ab ipsa specie, & affectu, quem denotare solet, rectè nomen accepit. Tendi enim ad utrunque arteriam putaueris, statimque homo conuulsione corripitur. Est enim confluxio una (ut rectè dixit Hippocrates) & conspiratio una, & omnia consentiunt omnibus, estque omnium natura communis. Nam nisi hoc esset, duo animalia esset, non unum, quisque nostrum. Cor igitur cerebro arterias, uinculum societatis, transmittit: cerebrum neruos cordi, pari uicissitudine: qui quanquam non magni sint, mandatum tamen ra40 tionis perferre possunt. * Singulis praeterea arte rijs fibrae à neruis deductae ad societatem cohae rent, per quas fit mutuus quidam, non modò a ctionum, sed affectuum etiam consensus. Nihil itaque mirum, si cum uniuersum neruosum genus coniunctum arterijs sit, communis appareat affectus. Vt autem de alti, humilis, lati, angusti, longi, & breuis pulsus etiam generatione dicamus, sciendum est, in ualentibus omnibus & aegrotantium plerisque, dum dilatanum arteriae, nos earum superficiem supernam multò clarius perci pere, quàm partes obliquas, & quòd illa propius ad nostrum accedat tactum, & quòd eum paucio ribus interpositis corporib. feriat. Proinde si rectè expendas, naturalis pulsus est altior, quod deficias semper eius in latum motus, praepolleat autem in a tum. Verum quia is aliorum omnium nobis est mensu ra, & ueluti regula quędam, nec altum ipsum, nec angustum uocamus, sed moderatum, atque inter omnes excessus medium. Etenim longus & breuis ad hunc col latus dicitur.* At uerò dum moderatum eum pulsum dicimus, non sensum, sed naturalem, proportionem & mediocritatem, constituimus aequalitatis normam. Nam si pe sensu iudicium facias, in illo pulsu longitudo pręstat, profunditati: quemadmodum hęc latitudini. Equ dem altos pulsus in iracundia & ante iudicationes Innuentes pulsus, circumnuen tesque vnde gimantur.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
