# Epitome Galeni operum 568.5-8

Galenus, Epitome Galeni operum, 568.5 to 568.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/568.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/568.5

Caeterùm impraesentiarum calidos (ut moris est) dicimus, qui humiditate, siccitateque temperati cùm sint, caliditate exuperant. Hi igitur quò calidiores sunt temperatis, eò maiores habent, celeriores, atque crebriores pulsus. Cur autem non multò ue hementiores, id quidem iam exposuimus prius, de ipsoque nonnihil postea dicetur. Graciliores 60 citra ullum affectum alium, maiorem, rarioremque multò, uehementiorem paulò pulsum sortiuntur. Nam cùm gracilitas ipsa, regiones arteriarum magis dilatet, leuioraque incumbentia corpora reddat, pulsibus magnitudinem haud con temnendam conciliat. Atqui, ubi pari relicto usu, crescit magnitudo, rariores tunc necesse est pul us fiant, idque tantò, quantò scilicet sunt maiores. Maiores uerò erant multò, proinde rariores etiam multò erunt. At uehementiores esse apparebunt, non quòd ullum acquisierint robur, sed quòd ma gis prodant quam habebant tensionem. Pro aetati Pulsuum secun bus hoc pacto pulsus uariant. Infantis pulsus cre dum aetates diberrimus est, rarissimus senis: omnes qui inter hios intercedunt, proportionem seruant, prout uel scrimina. ad puerum, uel ad senem accedunt propius. Celerrimus item pueri pulsus, tardior senis existit. Re liquarum aetatum pulsus ambigunt inter hos. At senex à puero, longè magis raritate, quàm celerita te distat. In uehementiae & magnitudinis differen Iuuenum pulsus tia, maximus est, ut in aetatibus, pulsus iuuenum, est maximus. minimus senum, medius & paulo maior pulsus puerorum. Iam uehementissimus iuuenum, languidissimus senum, medius inter hos, puerorum est pul sus. Etenim cùm calore non pauco pueri praediti sint, substantiam quoque quae refrigeret illum, non pau tam postulant. Quin etiam substantiam animalis spi ritus in illis non tantum nutriri oportet, ut in adultis, sed etiam unà cum instrumentis augeri. Itaque his nominibus pueri magnis dilatationibus egent. Quia uerò etiam humores exhauriunt plurimos (ui delicet nutrimenti & incrementi ratione) ob idque fuliginosorum excrementorum aceruum per totum cor poris habitum contrahant, utique desiderant etiam arteriarum maximas contractiones. Maximum ergo Puerorum pulsimulque celerrimum pueri utrunque motum requirunt sus celerrimi, ma sicque infra usum est functio in ijs. Nam licet quamma gni, & crebri. ximè celeres sint, & magni, usum tamen non explent: quare hic crebris opus est motibus.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
