# Epitome Galeni operum 570.9-11

Galenus, Epitome Galeni operum, 570.9 to 570.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/570.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/570.9

At uerò quandoquidem dormientibus motus caloris qui foras tendit, est imminutus: uiget autem, qui intrò: contractiouem quidem oportet celeriorem fieri, distentionem uerò tardiorem: ac proinde totus ille pulsus non est abolutè tardus, potius quàm uelox, sed tantum alte ra parte tardus. Nam si motus qui intrò pergit, praepolleat, prorsusque consideat: ac rursus inde ncipiat, qui foras tendit, haudquaquam hic pulsus distentionem producet plurimam. Si uerò prępolleat motus qui concitatur foras, contrario existente debili, minimè sanè tunc ab extremo orditur collapsu in distentione, ac summam tandem assequitur magnitudinem. Porrò dormientium pulsus, qua parte foras mouetur, similis est uigilantium pulsibus: qua intrò, permultum uidetur distare, quòd terminos internos motuum sensus noster non assequatur. Minor tamen est & languidior, pręsertim in ipso principio. Pręterea tar dus in distentionibus est, & in contractionibus uelox, introque recurrens magis. Quare si uehementem eum in contractionibus dicas, nihil erres. Etenim excrementum fuliginosum, quod tunc ex confectis succis copiosius colligitur, arteria excernere uehementius desiderat. At uerò ubi absolutè succi consecti sunt, si in somno permaneat homo, immoderatus erit utique talis somnus: ob idque meritò uterque motus erit minor cardus, imbecillus & rarus, cùm nimirum som nus sit mortis frater. Nam si alimenti elaborationem excipias, quae communis somno cum u uentibus adest, caetera mortem referunt: non uidere Praegnantium pul us maiores, crebriores & celeriores. Somni quos pul sus faciant. Concoctrix facultas per somnum se intrò recipit magis.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
