# Epitome Galeni operum 574.10-13

Galenus, Epitome Galeni operum, 574.10 to 574.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/574.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/574.10

Etenim pleu riticorum pulsus, quia neruosiorem durioremque arteriam prodit, imperitis imponit, ut uidelicet durum pulsum, esse uehementem existiment. At uerò illa inaequalitatis species, quae serrantis praebet imaginem, pleuritidis in primis proprium est signum: si quidem remissa sit, mollis & facilè ma turandae: si uerò magna, difficilis, & admodum crudae pleuritidis. Tales cum imbecilli facultate coniunctae, periculosae existunt: cum firma autem aut tardè coquentur, aut ad suppurationem deflectent, aut tabidus eas excipiet marcor. Ac illius sanè quae maturescit, pulsus pedetentim deponit omnem mutationem praeter naturam. Quae uergit ad suppurationem, pulsus suppuratorum pro prios sortitur: sicuti & marcorum illa, quae in ta bem degenerat. Est autem ipsa pleuritis inflamma tio costas succingentis membranae. Itaque febrium, acurè, quia pars affecta, cordi est uicina. Quia u rò eo modo febricitant, ideo habent & pulsum celerem: durum autem insigniter, quòd pars ner uosa affligatur. Iam quia ita habet, ideo mino est pulsus, quàm febri expediat. Quare ut & cre ber fiat, par est: quòd magnos pulsus calor posti let, refragetur autem durities. Siquidem quantum ab usu abest magnitudo ipsius pulsus, tantùm à crebritate pensatur. Inaequalis autem in ijs est cre britas, quòd neque humorum qui inflammationem committunt, una sit species. Quare si sint biliosio res, etiam febris acutior erit, consequeturque facu tatis offensio quaedam. Sin pituitosiores, & le uior erit febris, & ad soporem procliuior. Nunq enim in pleuritide & peripneumonia fit, ut ca put non afficiatur, quòd humorum excipiat in il lis inflammationibus putrescentium fuliginem. Verùm si putris humor fuerit biliosus, uaporem edi instar diuersarum p tium, varia sin ptomata indi cunt. Inflammatis pa tibus accidit ne cessario immodicus calor, & tensic Febris quid. Arteriosis parti bus inflammatis cur inaequa les fiant pulsus Pleuriticorum pulsus Pleuritidis pro prium signum, e serrans vocatus pulsus. Pleuritis est in flammatio corta succingentis menbranae Pleuritici cur a cutè febriciten Pleuriticorum pulsios celer, durus, minerquàm febris expedia. nec non crebe existit.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
