Latin
574.5 to 574.9
Galenus, Epitome Galeni operum 574.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
tem: ut alia pars attolli arteriae, alia haudquaqua uideatur. Habet etiam uibrationis aliquid hic pul sus, ac celer quidem &creber est, non tamen perpetuò magnus. At singulis est suus proprius. Orientibus quidem, maior iusto, uehementior celerior &crebrior. Augescentibus adhuc, cun illa omnia increscunt, tum clarè iam durior, ma gisque uibratus est. Vigescentibus autem manifestior est, duriorque, atque uibratus magis, sed minor est quàm dudum, non tamen languidior, nisi su peret facultatem affectus: quinetiam crebrior fit, atque celer. Quòd si diuturnior sit inflammatio, atque durescat in scirrhum, accedet dictis gracili tas pulsus, duritiesque. Atque haec quidem in inflam matione cernuntur, quę pulsum per totum cor 60 pus immutat, uel quia magna est, uel quia princi pem partem obsidet. Si uerò minimè uniuersun corpus afficiat, talis erit pulsus in parte inflammata, qualem descripsimus. At uerò partes ner uosiores, duriores aedunt pulsus, magisque serran tes, &minores: quae plurib. uenis praeditae sunt &arterijs, contra. Atque inter hos maior est, dun arteriae in parte abundant: sitque tunc inaequalis ac facilè inordinatus. Porrò quibus septum transuersum est inflammatum, hi conuulsionibus sunt obnoxij: quibus pulmo, suffocationibus: quibus os uentriculi, syncopis: quibus iecur, atrophiae: quibus uentriculus, cruditati: quibus re nes, urinae suppressioni. Ad haec, partes insignio ri praeditae sensu, pulsus etiam dolorum nomine mutant: quae minus sentiunt, pro affectu tantum Etenim omni parti quae inflammata est, haec necessariò duo accidunt, calor immodicus, &ten sio: quę corpori uniuerso communicantur, ubi au pars nobilis inflammata fuerit, aut insigni prae dita inflammatione. Atqui immodicus calor qui uniuersum corpus occupet, febris est, quae usum pulsuum alterabit dilucidè. At partis inflamma tae tensio peruadet arterias: quamobrem pulsus durior reddetur, praecipuè in neruosis partibus quòd prae caeteris hae tendantur inflammationi bus, ut quae sunt sua natura iam tensae, atque una secum partes uicinas contendunt. Nihil auten est mirum, si inaequales in arteriosis partibus in flammatis fiant pulsus, cùm eorum facultas effe ctrix, opprimatur humorum colluuie, ipsaque sint affcta instrumenta. Pleuriticorum celer est pulsu &creber, nec admodum magnus. Videri etiam possit uehemens. Est tamen nec uehemens, nec languidus, quod ad affectum attinet.