# Epitome Galeni operum 579-3

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/579-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/579-3

GALENI PERGAMEN. de praecognitione ex pulsibus liber primus. Vòd non tantùm futurorum prae scientia sit, sed pręsentium etiam atqu praeteritorum, satis id Hippocrates demonstrauit. Cuius quidem qui peritus futurus sit, eum in ijs qua de dignoscendis pulsibus, deque differentijs, & 60 causis pulsuum à nobis tradita sunt, prius exerceri oportet. At uerò causarum pulsuum diximus esse unum genus, eorum generationi coniunctum quod scilicet naturale existit: alterum autem contrarium, nempe causarum praeter naturam: ac tertium denique causarum non naturalium.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
