Latin
581.6 to 581.8
Galenus, Epitome Galeni operum 581.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Vocatur autem qui mode rato est maior, absolutè magnus: qui minor, par uus. Sit igitur pulsus cuipiam homini minor dudum, mutatione praeditus praeterea nulla ullius generis. Etenim minor solito pulsus sit, au cùm imbecillior facta sit facultas, aut instrumen ta duriora, aut usus remissus. Nunc autem nec imbecillior facta facultas est, alioqui coniuncta sit cum paruitate remissio: nec corpus arteriae durius (neque enim tum minor tantùm, sed &durior pulsus esset) superest ergo solùm esse alteratum usum: ac si id temporis quietus homo fuerit, quan titati refrigerationis quantitatem respondere mu tationi. Quae quidem mutatio accidit ex maiori pulsu, quam qui sit naturalis. Nam de naturali statu C ob frigiditatem mutatio ad paruitatem, simul eti rariorem eum atque tardiorem reddit. At imminutio ex magno supra modum aucto, statim adiungit sibi celeritatis &crebritatis aliquid: quòd qui multum ultra modum sit auctus, tribus in gene