Latin
582.5 to 582.7
Galenus, Epitome Galeni operum 582.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm uerò regiones uicine sunt mundę, rugosa autem quae eas tegit cutis, ma gis profunditatis motus latet in eo corpore, ac potius si non uehemens pulsus &magnus, quod in eo est, sit. Si igitur pulsum inuenias longiorem iusto, si quidem unà latitudo eius profunditasque increuerit, uide gracilior homo solito, an calidior euaserit, remoto motu aduentitio. Nam s factus gracilior sit, idque tantò, quantò est pulsus maior, unum hoc tantum eum immutauit. Sin au tem non tantò, non hoc modò est causa, uerum etiam calor. Quòd si in eadem constiterit habitudine corpus, solus mutatus est calor. Sin crassior euaserit, duplo auctum calorem aestima. Sin longior sit factus pulsus, &latior, non autem perinde auctus profunditate, sed moderatus, huic praeter superiores notas, necesse est rugosiorem euasisse supernè arteriae incumbentem cutem. At si conuertas membrum, ut quae eius pars modò su perior erat, nunc sit inferior, nulla tum profunditas uidebitur impedita. Atque hi quidem duo pulsus byGo Refrigerante causae tot nume ro sunt, quot ca facientes. Timor diuturnus corpus refrigerat.