Latin
EX PVLSIBVS LIB. I
Galenus, Epitome Galeni operum 586
Unproofread scanNot analysed yet
EX PVLSIBVS LIB. I. &celerior esse &mollior uideatur pulsus, animad uertendum est, tanto ne celerior sit, quantò mol lior, an magis. Nam si quantò est mollior, tantò etiam celerior sit, à sola mollitudine ipsa mutatio est facta. Sin celerior quam mollior, non à mollitudine tantum, sed etiam ab usu aucto. Contrà si mollior quàm celerior, quantò mollior est, tantùm detraxit solius usus remissio. Similiter in alijs ce iugationibus danda opera est, ut praepollentem causam inuestigemus: magnitudinem quarum ex proportionis excessu deprehendes. Cùm igitur in distentione arterię quatuor generales sini differentiae: prima, eademque inter omnes maximè pulsuum propria, quae in qualitate consistit motus: secunda, quae in quantitate distentionis: tertia, quae facultatem: quarta denique &ultima, quę tunicam arteriae indicat: hoc certè postremum genus, non est proprium pulsuum, sed aduentitium Caeterùm tum ipsum, tum penultimum genus, causam semper à qua gignuntur, manifestè declarant: duo autem reliqua genera superiora, ne perpetuò. Etenim duobus obuenit generibus posterioribus, ut ab una utrunque causa constitua tur: primis uerò duobus, ut ab omnibus causis, quas tres demonstrauimus esse: quare in primis illis ad inueniendam causam, quam in ultimis, pluribus opus est distinctionibus. Porrò secundum genus, quod circa distentionis quantitatem uersatur, hoc praeter caetera habet, quòd septem &uiginti pulsuum differentias complecti uideatur, qua tamen sunt tres duntaxat. Porrò uehemens pulsus à facultatis semper robore fit: proinde quantò uehementior fuerit, tantò facultatis maius esse robur significabit: languidus, ex faculta tis imbecillitate: quare quantò languidior sit tantò facultatem ostendet imbecilliorem. Haud a liter durus pulsus efficitur ab arteriae tunica dura: mollis à molli. Praeterea quantitas pulsus du ritiei mollitudinisque, quantitatem duritiei molli tudinisque arteriae declarat. Caeterùm qui medius est inter durum &mollem (qualis dicitur mode ratus) primus natura est inter eos, solusque dici tur naturalis. At inter languidum &uehementem hac ratione medius est nullus: quòd langui dus sit oriundus ex facultate imbecilla, &desciscente à natura: uehemens autem à firma &rectissimè habente. Verùm alio modo, inter languidi &uehementem medius aliquis esse possit. Modus autem dignoscendi per tactum adhibitum est. Nam cùm à pulsu euertitur, cum uehementem uoca mus: ubi tactus euertit pulsum, languidum: ub neutrum sit, medium eum pulsum dicimus inter uehementem &languidum: qui quidem non alite atque languidus, praeter naturam est. Porrò alterationes pulsuum, quae quidem in remissionem &uehementiam fiunt, illae certè &solae frequenter fiunt, hoc est, citra ullam aliarum differentiarum miscellam, atque etiam ab una causa: ut si caeteris causis naturalem modum seruantibus, facultatis robur sit paululum auctum, aut imminutum: interdum tamen ab una quidem causa gignuntur, at non solae: quemadmodum ubi facultas aut imbecillima, aut robustissima effecta fuerit.