# Epitome Galeni operum 587-2

Galenus, Epitome Galeni operum, PERGAMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/587-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/587-2

PERGAMENI GALENI de praecognitione ex pulsibus liber secundus. Ontractio etiam habet quatuor genera pul suum, quot scilicet dilatatio. Siquidem ue Clocior & tardior, maior & minor, uehementior & languidior (si naturam ipsam spectes rei) fit contractionis motus: ac praeterea etiam arteriae corpus, aut durum, aut molle redditur. Haud dignoscas tamen horum generum, praeter tarditatem & celeritatem, ullum. Porrò tum distentio tum contractio arteriarum, naturalis caloris tuetur mediocritatem: distentio, ueluti inspiratio quaedam, excessum caloris refrigeran do, & uentilatione quod extinguitur incendendo: contractio in modum expirationis fuliginem expurgando. Ergo celeritas contractionis inditio erit fuliginosorum excrementorum ingentem colligi* multitudinem, expurgarique id temporis, quandocunque inueniatur. Tarditas contrà, nec eius multùm coaceruari excrementi, eoque neque euacuationem desiderari. Atque aceruatur qui dem magna copia fuliginis,* ubi humores putrescunt: quo tempore necessum est febres accendi: pauca autem, dum corpus bonos humores continet. In alijs statibus qui medij inter hos sunt, pro portione singulorum statuum. Inter edendum & dormiendum, plus: per uigilias & inedias, minus. Eadem planè ratione pro ciborum na tura, ex illis qui prauos humores gignunt, plus: minus ex ijs qui probos. In febribus ad eundem modum, in accessionib. plus: alijs temporibus mi

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
