# Epitome Galeni operum 589.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 589.1 to 589.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/589.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/589.1

Collectiua inaequalitas naequales pulsus vnde gignan tur. Intermissio arte riae periculosior est aliis inaequa litatibus omni bus. Intermittente pulsus vnde exriantur. Intemperies corlis est mitior in flammatione. Cordis intempo riei comes est in becillitas facul tatis. Inaequali pulsu gignendo quae re quirantur Pulsuum duori motu intermisse Galenus dubitatan quispian viuere possit. Validae facultates tantùm deuciuntur à max mis occasionibus Imbecillia corpo ra cur vbi inci derunt in morbos, facillimè restituantur. Itidem si pulsus sit rarior, in utra hi coierint am bo quiete, contractus prior motus, & alter nimis tardatus, erit status tunc quoque duplex, atque ex utroque compositus. Caeterum externa quies clarè sentitur, interna autem ne obscurè quidem. Eam tamen coniectura quis assequi possit, ex utriusque motionis impetu. Iam uerò contractio ipsa, in terim non tam diuturna est, quàm distentio: interim aequè diuturna est, cùm diuturnior sit, non tamen quintuplo (ut ait Herophilus) sed paulò maior. Inaequalium pulsuum quidam in uno ictu inaequalitatem sortiuntur: alij uerò in plu rium aceruo, quam collectiuam inaequalitatem appellant. Omnes autem in uniuersum, aut ex obstructionibus, aut ex compressionibus instru mentorum, aut abundantia humorum, ad facul tatem collata, aut cordis inaequali intemperie constant: estque inaequalitas incommodior, quae cir ca unum pulsum, quàm quae circa aceruum, uersatur. Iam uerò intermissio motus arteriae, siue in uno pulsu, siue contingat in pluribus, periculosior est alijs inaequalitatibus omnibus. Vt igitur à collectiua (quae apertior est) auspicemur facultas ipsa gignit intermittentes pulsus, uel grauata, uel impedita ob crassitudinem aut copiam humorum obstruentium, aut opprimen tium arterias, aut etiam occupantium spacia, in quibus illae distendi solent. Est cùm inflammatio uel scirrhus corpora incumbentia arterijs in festans, earum distentionem coërceat. Si uerò ipsarum arteriarum tunicas tale quid occupaue rit, majus periculum imminet: sicuti extremum malum, si cordis corpus inuaserit: nam ij subito syncope corripiuntur. At intemperies cordis non est perinde exitialis, sed est longè mitior inflammatione.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
