# Epitome Galeni operum 590.5-6

Galenus, Epitome Galeni operum, 590.5 to 590.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/590.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/590.5

At dissident inter se, quòd repugnat in intercurrentibus, ac decertat cum noxijs causis facultas: in intermittentibus autem, hoc non sustineat facere. Quare iudicationem saepe attulerunt pulsus intercurrentes. Iam uerò omnes ardentissimae febres, pulsum crebrum sortiuntur: quarum quędam extra periculum sunt. At qui in syncope sunt crebri pulsus, propter remissionem (quae perpetuò conuncta est cum omnibus syncopis) existunt peri culosi. Caeterum raritas nunquam uacat periculo, sicuti nec remissio, nec paruitas. Sola autem extrema uehementia in pulsibus, non modò uacat periculo, sed est etiam maximè utilis. Magnitudo autem summa, ubi coniuncta est cum mollitie morbosa, periculum nunciat: sin cum salubr aliquo arteriae statu, nihil sub est ei mali. Pręterea ueloces pulsus tardis sunt securiores: siquidem summa celeritas, summa tarditate est securior. Summa quippe tarditas, non secus ac raritas tum Intermittentes pulsus minus per niciosos obtinen senes & pueri. quàm inuenes. Pulsus omnium intermissus mo tem refert. Raritas ab intermittente pul su quomodo distinguatur. Rarus pulsus va de gignatur. Intermittens pul sus cur perniciosiores sint raris.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
