# Epitome Galeni operum 591.5-8

Galenus, Epitome Galeni operum, 591.5 to 591.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/591.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/591.5

At uerò prior motus alterum nihil excellit ferè, in magnitudinis paruitatisque differentia: sicuti neque in duritia, aut mollitie: etsi quòd interdum uibratus sit, durior alter occursus uideatur. Etenim uibratio est durae arteriae symptoma, ubi amplius cogitur ui distendi. Pessimus autem est pulsus is intermittens, cuius tempus quietis prolixius fuerit. Inaequalitas igi tur intermittens in uno pulsu, causas habet genere easdem, ac collectiua: sed quàm illa est dete rior longè. Corpus cordis facultatem quandam obtinet, quae distendit & contrahit, tuendi gra-40 tia innati caloris. Haec in contractionibus fuligi nosum excrementum effundit: in distentionibus allicit refrigerium. Vbi igitur ex aequo calidum, uel frigidum, uel purum, uel turbidum, ipsum cor fuerit, omnes eius partes pari impetu ad fun ctionem contendunt. Vbi uerò aliae calidiores, aliae frigidiores extiterint: ac hae omnino mundae, illae abundantia excrementorum confusae, non eodem omnes impetu ad munus feruntur, sed hae anteuertunt, illae cunctantur. Vt autem plures & maiori ui ad actionem properantes fuerint, uniuersum cor excitant: ita contrà, ubi pauciores sint quae ad motum festinant, quae consistunt plures, uniuersum in longiore quiete continent. Iam uerò calidiores si motui praesint maturior simul & celerior, maiorque distentio edi tur: sin frigidae, serior, tardior & minor. Motus itaque principatus maiori numero partium defertur: saepe etiam magnitudini usus. At uerò si alterae partes alteris uel paulò sint plures, uel pla 60 nè pares, uicissim uincunt, atque uincuntur, uariosque efficiunt & inaequales totius uisceris motus. Caprizans pulsus ex genere est illorum qui intercipiuntur quiete: succeditque interdum talibus cordis affectibus, quemadmodum etiam dicrotus, qui ex genere est intrò retractorum: Dicrotus pulsus. & comitatur nonnunquam inaequalem cordis in temperantiam. Etenim si unà contingat, ut quae dam sint partes cordis praecalidae, aliae fumosa fuligine praefocentur, ad contrarios prosilient motus, ut hae quidem distentionem moliantur, illae confidant. Ac tunc sanè distentioni contractio potest succedere tribus modis.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
