Latin
PVLSIBVS LIB. II
Galenus, Epitome Galeni operum 594
Unproofread scanNot analysed yet
PVLSIBVS LIB. II. in aceruo consistit, concurrant. Saepe quoque illa quae in uno pulsu consistit, non adest: quae autem in aceruo, manifestè conspicitur. Latet autem inaequalitas unius pulsus, aut ob affectionis exiguitatem, aut ob ipsorum pulsuum breuitatem. Vtrunque itaque genus decurtatorum pulsuum, significat facultatis imbecillitatem. Verùm si in una fiat di stentione, etiam gracilitatem indicat. Fit igitur decurtatus pulsus in quibusdam, ex causis praeter naturam: in nonnullis tamen inuenitur ex propria conformatione: quo modo innuens &circumnuens pulsus. Qui quidem sit, si arteri: ita sit conformata, ut eius pars duntaxat media, nudae cuti subiecta sit: partes autem utrinque altius demergantur. Quanquam fit etiam ob facultatis imbecillitatem, quae attollere onus non potest. Ex horum etiam genere est pulsus tremu lus, qui non perinde est conspicuus. Quia uero imbecillitatem facultatis sequitur tremor, necessarium est ideo etiam tremulum pulsum languidum simul &paruum esse: qua de re fugit sensum. Pulsus igitur tremulus, facultatem imbecillam, tunicam arteriae mollem, corporisque gracilem nunciat habitum. Videtur autem quisque ordo perturbationi eiusdem generis pręstare, propterea quòd ordo naturae nostrae in primis familia ris existit. Ordo etenim fixam quodammodo causam esse &perpetuam, indicare uidetur: pertur batio autem illius, uariantem, nec in una manen tem uel magnitudine, uel specie, uel regione. Cae terùm talis causa non perniciosior, sed incertior censenda est. Itaque nihil certi, nihil ordinis perturbatio firmi habet: nec tale, quale ordo, uel bo num, uel malum. GALENI PERGAMENI de praecognitione ex pulsibus liber tertius. Einceps agendum de ijs pulsibus est, qui dispositionibus praeter naturam peculia res existunt. Etenim quicquid praeter na turam est, aut affectus sunt, aut causae horum, aut symptomata. Cùm igitur ex affectibus, hi quidem similarium, hi autem instrumentalium partium sint proprij: exordiar à similarium affectibus, qui quidem sunt octo numero, ab intempe rie omnes profecti. Quorum quatuor dicuntur implices, calor, siccitas, frigiditas, humiditas: quatuor compositi, frigiditas siccitati, caliditas siccitati, frigiditas humiditati, caliditas humiditati coniuncta. At uerò pulsus per intemperiem, nisi arterię sint affectę, uel cor, alterari non queunt: possunt tamen arteriae nihil laeso corde affici. At affecto corde ut innoxiae permaneant arteriae, im possibile est. Caeterum frigida &calida intemperies cordis promptè in omnes arterias permeat humida &sicca aegrius. Peculiares igitur pulsus copioso calori sunt, magnus, celer &creber At magnus, non tantum calorem excellentem, sec &instrumenta requirit mollia, facultatemque ualidam: itaque non erit calidae intemperiei perpetuus. Celer etiam firmam postulat facultatem, ac instrumenta quae distendantur promptè: quare ne hic quidem perpetuus erit. Creber similiter, si largè Decurtatipoli significant faltatis imbecu tem. Pulsuum innuen tium &circum nuentium causa. Pulsus tremulum quid indicet. Ordo est familiaris natura no stra Ordo pulsuum quid indicet. Perturbatio or dinis quid simi ficet.