# Epitome Galeni operum 595-2

Galenus, Epitome Galeni operum, PVLSIBVS LIB. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/595-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/595-2

i cordeArterias nonnu quare non eodem omines tempor à corde influen tern facultaten ecipere. si largè usui à magnitudine & celeritate sit factum satis, nulla fiat ratione: si non expleatur usus, fiat: proinde perpetuus ne hic quidem fue rit. Quamobrem ex peculiaribus nullus erit inseparabilis. Si igitur calor solus increuerit & in naturali statu maneat facultas, instrumentaque, quum mutatio ipsa est parua, magnitudo tantùm pulsuum augetur: quum maior, etiam celeritas: ubi insignis, iam etiam crebritas. Proinde maximus pulsus, idemque celer 10 rimus & creberrimus, summum incrementum caloris significabit. At si celerrimus & creberrimus sit, non autem maximus, hoc nisi facultas sit imbecillior, uel arteria durior, accidere nulla alia ratione possit. Similiter ubi ingens sit crebritas, nec simul celeritatis & magnitudinis par incrementum, calorem quidem etiam tunc oportet esse copiosum, sed uel facultatis imbecillitatem, uel instrumentorum duritiam. Caeterùm imbecillitati erit adiunctus langui-20 dus: duritiei durus pariter & uibratus. Si durus citra uibrationem sit pulsus, ac summè creber, imbecillam facultatem unà cum calore ma gno nunciabit: & quum talis languidus sit, minabitur syncopem. Est autem aliud, cor & in calescere & incaluisse. Etenim ubi à substantia quam in suis uentriculis continet, ipsum cor calsit, potest firma facultas esse: ubi uerò & incaluit, & in eandem incidit caloris intemperantiam, qua tenebantur sanguis & spiritus uen triculorum, tunc sanè eam intemperiem sequitur necessariò imbecillitas facultatis. Quòd si incaluerit largius, & per ipsum totum calor febrilis permeauerit, febrem excitat hecticam. A calore itaque cordis ipsi pulsus uariantur. Qu quidem calor duplex quum sit, aut est certè a putribus humoribus genitus, unde acrem qualitatem atque fumosam contraxit: aut cum uapida quadam & suaui humiditate coniunctus, sola quantitate à natura recessit. Ille igitur prior constans & aegrè solubilis est: secundus autem non usqueadeo obfirmatus: qui quidem balneis, exercitationibus, cibo calido, uini potui, atque ex animi affectibus* timori & iracundiae solet superuenire. Porrò calor qui diuersus est à natiuo, breuem habet externam quietem: celeriorem autem, quàm pro portione distentionis, contractionem. Qui quantitate sola uariat, maiorem simul & celeriorem distentionem contractione. At qui etiam fuliginosus est, longè cita5c tiorem distentionem, contractionemque celerrimam reddet. At uerò si cor quidem calidius sit, frigidiores autem arteriae, ipsa motuum exordia simul utrobique fient, si modo uenae à corde facultatem citra laesionem recipiant. Cor tamen singulis arterijs maiorem, celeriorem, uehementioremque pulsum habebit Etenim motus principium à corde illae omnes habent: eius autem speciem sortiuntur singu lae, prout cum ipso corde temperatura consenserint. Porrò nonnunquam accidet, ut arteriae eo dem tempore non accipiant ex corde influentem facultatem: uerùm quae cordi propiores sunt, primae: posteriores, quae remotiores: quod potistissimum euenit, si arteriae frigidiores & cor im becillius coiuerint. Nonnunquam etiam in corde ipso percipitur temperamentorum pugnantia. Nam modò frigidius uisceris corpus aeque est, & in uentriculis contenta substantia calidior: modò è diuerso, substantia frigidior, cor autem calidius: ubi etiam pulsus fiunt moderatis similes.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
