# Epitome Galeni operum 596

Galenus, Epitome Galeni operum, PVLSIBVS LIB. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/596
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/596

At ubi aër quem inspiramus, infectus putredine sit, putredoque ipsa ad cordis corpus peruenerit, febrim pestilentem ac letalem accendit: quae quidem ex caloris acredine, ipsoque caloris genere agnoscitur: & ex pulsu e tiam, qui parum à naturae modo recedens, in eodem statu perpetuò manet: quemadmodum in hecticis febribus, quarum sanè duo haec propria sunt signa, si perpetuò sibi illae uideantur similes, nec inuasionem ullam accessic nis, nec incrementum, nec uigorem, nec remis sionem habeant, nec febricitare se percipiat aegre tus. Hos pulsus nihil est necesse maiores iusto atque interim nec crebriores quidem esse: at omnino celeres tamen, cùm febrientium pulsibus uniuersis adsit perpetuò celeritas. Caeterum quibus putridus ille calor, non cordis corpus inua sit, sed humores in uentriculis illius contentos (deprehenduntur enim affecti hac peste, si febrem primum percipiant, nec dein aequaliter semper febricitent: ad haec, si pulsum non habeant pe ualidum) multi horum seruantur. Frigidae in temperaturae ipsius cordis, pulsus paruos, tardos, atque raros efficiunt. Ac primùm sanè crebr tas immutabitur, dein celeritas, ac ultimò magnitudo, si quidem illaesa facultas sit: nam si ipsa fuerit offensa, ad paruitatem & tarditatem potius, quàm ad raritatem pulsus mutabitur. Caeterùm ubi facultas laboret plurimum, etsi coniuncta frigiditas sit, pulsus extremè quidem fiunt parui, sed non tardi extremè: imò nonnunquam moderatis similes: crebritatem tamen non abijciunt pristinam, sed etiam adaugent. At ubi pau40 lulum debilitata facultas sit, & frigiditas uigeat plurimum, longissimè ad raritatem pulsus deflectunt, parum ad paruitatem, medio modo ad tarditatem. Eodem etiam arteriae modo, si in natiuo temperamento constent, mouebun tur. Nam si corde frigidiore existente, ipsae calidiores sint aequo, tantùm alterabunt pulsum illius, quantùm à natura recesserint. Vacant hu iuscemodi affectus febre, quòd fiant refrigerato corde à succis frigidis, ijsdemque lentis & crassis. At uerò si perinde ut cor arteriae etiam iusto sint frigidiores, remissionem motuum illius augebunt: idque in genere eodem. Accidit autem interdum frigidius iusto esse cor, fumidorumque excrementorum plenum: quo tem pore pariter & minor & rarior distentio fit, cor tractio uerò celerior. At si ipsum corpus cordis inciderit in intemperiem aliquam inaequalem, necessum est pulsus ipsius cordis, adeo c arteriarum omnium, uariè inaequales fieri. Si quidem & collectiua, & circa unum pulsum in aequalitas, in omni genere accidit: quòd subita fiat in magnitudinem, paruitatem, celeritatem, tarditatem, remissionem, crebritatem & raritatem, mutatio. Verùm in duritiam & mollitudinem, subita mutatio fieri unquam non ed by ( Cordi inesse nonnumquam vari.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
