Latin
PVLSIBVS LIB. II
Galenus, Epitome Galeni operum 598
Unproofread scanNot analysed yet
*Diariae quidem coniunctae cum frigidiore corpore cordis, si ex aequo à natura uterque pulsus recesserit, nihilque magnitudine à naturali differat, nec crebritate ferè, nec celeritate, ni utraque insignis sit mutatio. Erit etiam tunc tantò languidior pulsus, quantò uiscus frigidius. *Eius autem quae humorum putredinem sequitur sunt indicia, par semper magnitudo in pulsu: non tamen ut in eo qui secundum naturam erat: nec eadem erit paritas in alijs generibus. Verùm ubi à natura* parum recessum est, nihil ferè: ubi maiori interuallo, apertè in contractione pulsus celerior fit. Iam etiam clarè in extrema quiete crebrior &languidior apparet tantò, quantùm refrigeratum est cor. Fingamus rursus, magis refrigeratum cor esse, quàm uicina incaluerint, sitque febris ephemera: horum pulsus manife stè languidiores erunt, &minores: at tardi non perinde apertè, sed *pro ratione excessus, quo uicinis partibus est cordis corpus frigidius. Si uerò sit febris putrida, pulsus languidus aderit, perinde ut superior: sed illo etiam minor in distentione, tardiorque: at contractio naturali celerior erit. Ponatur rursus tertium genus commutationis, hoc est, minus ad frigiditatem cor declinasse, quam ei coniuncta ad calorem: ac febrem esse diariam: pulsus habebit hoc corpus tantò quam par est imbe cilliores, quantò corpus cordis fuerit intemperatius: ac maiores &celeriores naturali, sed maio res quam celeriores: ad haec crebriores erunt. Haec omnia sunt accipienda, pulsibus nec in duritiam, nec in mollitudinem apertè mutatis. Omnes febres diarię, in magnitudinem, celeritatem, crebritatemque pulsus, quantum in ipsis est, mutant. Nam si concur rat alius affectus, mistam oportebit mutationem esse, ex illa, &hac, quae comitatur febrim. Similiter febres hecticae, pulsus in easdem differentias conuertunt, quantum in ijs est: ampliusque in ijs mutatur celeritas. At quae ortae sunt ex putredine humorum, in uigoribus utrunque habent motum ceerem, &distentionis, &contractionis. Praeterea crebritatem ex aequo mutant, cùm externae quie tis, tum internae. In initio accessionis, non perin de, sed magis augent contractionis celeritatem In incrementis cùm hanc, tum etiam externam quietem plurimum concitant, ut pulsus in illa creberrimus esse uideatur. Atque hi pulsus febrium per se sunt proprij. Reliqui omnes qui febrientibus accidunt, alios potius affectus, quàm febres, sequuntur. Quorum etiam affectuum sunt duo genera: aut facultatis, aut instrumentorum uitium. Quippe ad causas inueniendas, quae immutant pulsum, tria haec sunt animaduertenda, instrumentum, usus, &facultas. Porrò pulsus qui ab in flammatione excitantur, ab ijs quos humorum putredo effecit, sola distinguuntur duritia. Siqu dem pulsuum ortorum ex inflammationibus, du60 rus occursus existit. Quare si durum occursum quem efficit tensio arteriae, discernere ab eo ua les quem generat frigiditas atque duritia, tres praedicere hinc causas praeteritas poteris, potum fri gidae, meracius uinum, inflammationem. Siquidem indurescunt ex immodicis frigidae potionibus arte Diariae febris in dicia propria. Febris putrida propriae signa. Diariae febre qualiter pulsa mutent. Febres patridae quales pulsusser tiantur.