# Epitome Galeni operum 599.5-7

Galenus, Epitome Galeni operum, 599.5 to 599.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/599.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/599.5

Existimare autem conuenit, ubi aceruus materiae humidae initio acces sionis ad cor peruenerit, in primis quidem, mo tis periculum esse: quod periculum maxima muta 40 tio pulsuum in raritatem, tarditatem, paruitatemque, praenunciat. Nam si his insignis remissio succes serit, extemplò peribunt. Sin autem absit remissio, contendit natura eam superare, atque arteriarum motum maiorem, celeriorem, crebrioremque excitat: ut uterque motus celerior quidem fiat, sed clarius contractionis, increscatque hic breui manife stè, donec augescat accessio. Tandem ubi materiam superauerit, calor quasi flamma succendit atque is est uigor accessionum, ubi fuliginosum na 50 tura excrementum, expiratione & contractione ar teriarum expellit. Quod uerò est ueluti cineritium, non perinde, quia crassum est, potest excernere, sed per insignes quosdam meatus educit. Hoc in partibus inflammatis, pus est: in ipsis uasis, sedimentum urinae. At si cor siccius quàm pro modo naturae euaserit, unà secum omnes alterabit arterias: id quod interdum in una animalis par te ipsis arterijs accidet, interdum autem in pluri bus. Est cùm sint contrà quàm cor affectae ipsae 60 arteriae, sed tamen eius affectionem recipiant: ita ut confletur illis medius quidam affectus in hum ditate siccitateque. Praecedentes causae quae indu rant arterias, sunt aqua sulfurea aluminosaque, & omnia breuiter quae exiccandi uim possident. Quae quidem intemperies ubicunque arterias inuaserit, pulsum reddit duriorem.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
