Latin
PVLSIBVS LIB. II
Galenus, Epitome Galeni operum 600
Unproofread scanNot analysed yet
*In corde autem siccam intemperiem producit sicca uictus ratio, diutius administrata: praeterea medicamentorum exiccantium tum esus tum potio, in quibus est uinum merum: ad haec cibi potionisque abstinentia, immodicus labor, senium, solicitudo, tristitiae diuturnae uigiliae, febris hectica, praeque caeteris marcida. Causae humidae intemperiei sunt cedemata, quae partes diutius tenuerunt: leucophlegmatiae, quae ipsum etiam cor mutant: omnia denique principum uiscerum aedemata cùm arterias humectant &cor, tum pulsus efficiunt molles, Pulsuum causae mollitudinis mediocris sunt, ciborum copia humidorum, multum ocium, somnus longus, balneę à cibo. At durorum pulsuum antea ostendimus esse paruitatem; ut mollium magni tudinem comitem: quas quidem celeritas atque tarditas, crebritasque &raritas consequuntur. Sunt autem primae ac ueluti coniunctae causae generationis pulsuum, usus atque facultas. Porrò in corde non excitantur tumores, qui pulsum duriorem efficiant, quemadmodum in alijs uisceribus inflammatione &scirrhi: siquidem prius homo correptus syncope intereat, in illorum tumorum auspicijs.