# Epitome Galeni operum 600

Galenus, Epitome Galeni operum, PVLSIBVS LIB. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/600
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/600

* In corde autem siccam intemperiem producit sicca uictus ratio, diutius administrata: praeterea medicamentorum exiccantium tum esus tum potio, in quibus est uinum merum: ad haec cibi potionisque abstinentia, immodicus labor, senium, solicitudo, tristitiae diuturnae uigiliae, febris hectica, praeque caeteris marcida. Causae humidae intemperiei sunt cedemata, quae partes diutius tenuerunt: leucophlegmatiae, quae ipsum etiam cor mutant: omnia denique principum uiscerum aedemata cùm arterias humectant & cor, tum pulsus efficiunt molles, Pulsuum causae mollitudinis mediocris sunt, ciborum copia humidorum, multum ocium, somnus longus, balneę à cibo. At durorum pulsuum antea ostendimus esse paruitatem; ut mollium magni tudinem comitem: quas quidem celeritas atque tarditas, crebritasque & raritas consequuntur. Sunt autem primae ac ueluti coniunctae causae generationis pulsuum, usus atque facultas. Porrò in corde non excitantur tumores, qui pulsum duriorem efficiant, quemadmodum in alijs uisceribus inflammatione & scirrhi: siquidem prius homo correptus syncope intereat, in illorum tumorum auspicijs.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
