Latin
603.1 to 603.5
Galenus, Epitome Galeni operum 603.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
uerò, celeritate, &crebritate hactenus superabunt, quatenus prauus calor natiuum excesserit. Si non modò sit calidius, sed siccius praeter naturam, statim utique etiam tenuis meninx, quae tegit cere brum, in eandem affectionem incidit, unaque cum ea omnes nerui: atque arteriae inde pulsum nanciscumtur duriorem, quòd earum tunicae &exiccentur &con tendantur. Quòd si ex biliosi humoris affluentia cerebrum in affectum calidum &siccum deuenerit, etia magis tenduntur arteriae: si uerò ex calidi ac uelu 10 ti feruentis sanguinis, siccitas minor &maior ten sio cum ipsas meningas corripit, tum neruos atque etiam arterias. Si igitur arteriae corpus cum siccita te uideatur durius, alterutrum est existimandum obsidere ipsum cerebrum, uel intemperiem calidam &siccam, uel copiam bilis: inflammationem autem, s cum tensione. At si cum ambabus dispositionibus, affectum puta conflatum esse ex sanguineo &bilioso humore. Ac delirant sanè omnes in hunc modum affecti: modicè tamen qui sola intemperie la 20 borant, habentque ij infirmas omnes uoluntarias actiones. Qui uerò à bilioso humore affliguntur, non eas habent infirmas, sed delirant impensius. Qui ex *atra bile feruescente ob putredinem id patiuntur, facilè mente alienantur: quorum pulsus etiam sunt du ri, siccitatis atque tensionis ratione: simulque parui ob duritiem, &iusto celeriores, quia febriunt: nec non crebri, quòd usui non fiat satis. Humidę intem erantiae cerebri, molles tempore efficiunt pulsus, somnolentumque hominem. Si ad illas febrilis calor 3. accesserit, morbus appellatur lethargus, pulsus qu speciem referet arteriae contentae, quanquam illa sit mol lis. At magni pulsus in morbis hisce omnib. hactenus erunt, quatenus auctus sit calor. Celeritas aut omnino minima est, aut his nihil prorsus intenditur: crebritasque similiter. Si uerò ex bile simul &pituita ipse affectus sit mistus, nec prorsus ui gilant, nec alio sopore tenentur, sed somnolenti de sipiunt, genasque attollere nequeunt: quare pulsus eorum etiam sunt miscellanei. Si morbosa frigiditas citra materiam in cerebro oriatur, cui cor consentiat minores, tardiores, atque rariores aequo pulsus aedentur, idque absque ulla tensione. Sin autem cum es intemperie materia etiam melancholica affluxerit, aut crassa &glutinosa pituita, fiet ut arteriae ten dantur, ac proinde pulsus durior uideatur. Si humida &flatulenta pituita comitata sit intemperiem, sine tensione molliter pulsabit arteria.