# Epitome Galeni operum 603.6-7

Galenus, Epitome Galeni operum, 603.6 to 603.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/603.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/603.6

S mista fuerit pituita, simul mollis erit, & nonnihil intentus pulsus. Neque autem obscurum est, quin si pul sus sit mollior, erit etiam maior quam antea. Subtilis meninx quae* disiungit cerebrum, absque illo perpe ri dictorum quicquam non potest, neque etiam absque menin ge cerebrum: sed statim sibi affectum ultrò citroque co municant. At dura meninx, quia longissimè à co rebro dissita est, affecta esse sola potest. Cuius as fectus si insignis sit, ut cor ad consensum atque arte rias solicitet, pulsus, quemadmodum in affectibus cerebri, alterabuntur. Calidi itaque affectus illius usum augent: frigidi cùm hunc remittunt, tum arte. 60 rias sensim indurant, praecipuè eas quę corde sunt altiores. Sicci intentum & durum pulsum efficiunt, hu midi mollem: attamen non ita mollem & durum, ut cerebrum, sed duriorem & minus mollem.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
