# Epitome Galeni operum 604.5-7

Galenus, Epitome Galeni operum, 604.5 to 604.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/604.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/604.5

Praeterea ipsa erythroides tunica adnata peritonaeo est: ob idque si sit inflammata, pulsum efficit durum, ac proinde minorem. A testibus inflammatis non perinde durus oritur, sed magnus tamen, febris ratione. Quae enim partes arteriosae & uenosae sunt, ma iores pulsus excitant: quae neruosae, aut omnino nihil, aut paruos: at tetanos & spasmos generant. Ac praesentium quidem cognitio nihil est aliud, quam affectuum inuentio. Cognitio autem praeteritorum est inuentio causarum, quae induxerunt affectus. At ex praesentibus praesagias futurorum sumuntur. Vnum igitur ac primum quod praecognoscere cupimus est, qualem exitum habiturus sit morbus. Secundum, quo tempore iudicabitur ad salutem aut mortem. Ter tium, quinam modus erit aut salutis, aut mortis. Quae omnia ex dispositionibus ijs praesagiuntur, ex quib. morbi genus, & facultatis imbecillitas uel robur, dignoscitur. Morbus porrò cognoscitur ex loco affecto, eiusque dispositione. Facultas ex commodo temperamento, uel intemperie corporum solidorum. Nam si imbecillitates quaedam ob spiritum accidant animalem, breues sunt illae, & symptomatum ratione consequuntur. Ergo si facultas uigori morbi sit sustinendo, homo necessario seruabitur: si Digitized E oogl Pulsus mollissinos esse, qui ex iffectu cerebri & pulmonis oriuntur. Scirrhus duri tantum corporib. amiliaris exi stit. Partes spissas & duris pulsus du ros efficere. Aquam inter cu tem necessariò succedere indurato lecinori. Hydropis causae. Testes inflammati cur statim se bres accendunt. Cognoscere qua vnice optemus. Merbus vnde co nocatur. F. icultas vnde conoscati: Salutis spesquamdo adsit, et quando sit deplorata Functionum requisitarum ad vi tam, tres differentiae.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
