# Epitome Galeni operum 647-2

Galenus, Epitome Galeni operum, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/647-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/647-2

CAPVT III Cognoui autem atque praedixi Eudemo, crisim illius quartanae triplicis certa quadam nocte futuram, ex pulsu ipso. Siquidem arteriarum motus plurimum se efferebat in altum, secundum utranque di mensionem: quod nimirum contingere solet, cùm na tura infestantes succos è corpore excernere niti tur. Recensens igitur illi omnia ea, quae caeteras ie excretiones praenunciant: excretionis uerò eius quę per deiectionem fit alui, nullas neque proprias, neque efficaces esse notas asserens: tandem quia nullius ex caeteris excretionibus signa tunc apparebant, dixi alui profluuium esse expectandum. Cuius rei successum ubi uidit philosophus, iam non solita moderatione, sed clamans dicebat omnibus, En amici, Pythius Apollo per os Galeni uult, non sanitatem modò aegris, sed diem etiam uaticinari, in qua omnino sint liberandi. Ipse enim opportuno usu Theriaces me tribus quartanis affl ctum, in sanitatem asseruit, quas ex intempestiua illius exhibitione incideram: nec quicquam praete rijt, quin omnia uti praedixerat, euenirent CAPVT IIII. Cùm uerò apud Eudemum conquererer de illa animi prauitate, quam medicis inesse uidebam qui in urbe Roma clari habebantur: Nolim, inquit ille, persuasum sit tibi, uiros natura probos cùm in hanc urbem uenerint, malos aliqua ex parte fieri: caeterum qui iam antea prauo animo exti terant, cùm hîc & negociorum materia abundent, mercesque multò amplior, quàm in alijs urbibus, undique alliciat eos, cernantque quotidie multos si bi ditari similes, multiplices actiones eorum accuratè imitari contendunt: itaque multis de causis ad summam illam improbitatem deueniunt. Quòd si fortè improbi ab aliquo deprehendantur, habent alios in tanta urbe quos adoriantur tutò, utpote suorum morum ignaros. Vnde ma 40 ximè sit, ut eadem semper perpetrare flagitia possint. Qui uerò paruas ciuitates incolunt, ca pi lucri magnitudine nequeunt: tum quales sint, facilius à suis conciuibus dignoscuntur: nec si quid delinquant uel minimum, crimen ipsum ita callidè operire norunt. Contrà euenit ijs qui hîc degunt. Nam quae improbè agunt, plurimos latent, unde innata illa malitia facilè augescit. Ete nim ignotis atque imparatis imponere est facile His auditis, me breui Roma discedere iam con stituisse respondi, ut quamcitissimè fieri posset, illorum declinarem improbitatem. Ad haec ille Non resciuere, inquit, hoc decreuisse te. Quanquam si rescissent, cùm ipsi assiduè mentiri soleant, eadem de te quoque suspicarentur. Quemadmodum enim ipsi, indocti pariter atque ino pes, idcirco urbem hanc petunt, quòd in patria uitam agere nequeant (neque enim quae committunt quotidie, illic diu latere possent) alios etiam eadem de causa huc confluere existimant, nec nisi 6 pecunia onustos, abituros sperant. Cùm haec & alia multa dixisset, adiecit postremò, ueneno quoque mihi molituros insidias, ubi ad nocendum alia uia deesset. Sic quippe iuuenem quendam in arte maximè exercitatum, unà cum duobus famulis, fuisse ab ipsis extinctum.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
