# Epitome Galeni operum 655.7-10

Galenus, Epitome Galeni operum, 655.7 to 655.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/655.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/655.7

Iam verò ut Principibus adsunt nonnulli viri à secretis, qui eos in expediundis negocijs magna solicitudine liberant: sic adest rationi memoria, vniuersa quae illi occurrunt, si alicuitis ponderis sint, quamfidelißimè asseruans: eaque dum occasio postulat, subitò, veluti ex promptuario quodam, suppeditans. Solent habere Principes & pace & bello, milites quosdam sacramentarios, tum ad repellendas iniurias extrinsecas, tum ad continendos in obsequio & fide ipsos animos ciuium. Non secus profectò diuinus ille architectus noster, rationi vim irascibilem, à Platone θυομειδὴ vocatam, adiunxit: vt si quando ratio immeritò ab aliquo infestaretur, confestim haec excandescens, illi ferret manus auxiliatrices, omnemque vim propulsaret. Collocauit autem natura hanc ipsam, qua irascimur, facultatem, in corde: vt media exquisitè esset inter rationem atque cupiditates, quae in iecinore sitae, atque illinc varias excursiones facientes, admodum seditiosae existunt, rationique plurimum negocij facessunt. Quocirca inter ipsas & vim irascibilem, natura etiam vallum quoddam firmißimum, diaphragma nempe, interiecit, ne videlicet imparatam illae iracundiam opprimerent, insurgentesque postea contra rationem, arcem illius expugnarent. Reperiuntur in ciuitate opificia hominum varia: cùm alij, gratia exempli, conficiant panes: alij culinariam exerceant: alij retrimenta omnia ex purgent: alij denique diuersas merces per totam Vrbem in communem vsum traducant. An non etiam in corpore humano ventriculus cibos concoquit, hepar sanguinem gignit, melancholicum succum ex purgat lien, vesica vrinam, venae per vniuersum corporis habitum (veluti baiuli quidam) sanguinem copiosißimum riuant, arteriae vitalem spiritum, ac breuiter, nerui animalem, qui autor est motus & sen sus? Corporis itaque nostri harmonia ciuitatis optimam refert constitutionem: imò verò respublicae, ciui tatesque vniuersae, ad exemplum corporis humani sunt conditae, cùm arti natura ipsa tempore & dignitate antecellat. Quemadmodum igitur si in aliqua ciuitate princeps quidem, vt par est, dominetur: ciues autem omnes, militesque, eius decretis audiant: atque vnusquisque opifex suo rectè fungatur munere, salus reipublicae constat: labefactatur verò, si contraria accidant: sic etiam quandiu in nostro corpusculo ratio ipsa gesserit habenas imperij, affectus autem omnes atque cupiditates obtemperauerint: singulaeque particulae pro dignitate sua munia exercuerint, nec interim praua alimenta ingerantur.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
