# Epitome Galeni operum 66

Galenus, Epitome Galeni operum, GAL. DE INAEQVALI INTEMPERIE, LIB. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/66

GAL. DE OPTIMhuiuscemodi febribus, si diu perdurauerint, he ctica superueniat febris, nemini obscurum existimo. Quemadmodum ergo ex deustione accen ditur febris, ita nonnulli saepe ex frigore refrige rati uehementer toto corpore sunt: aliqui uerò etiam perierunt. Sed quòd ij omnes etiam doleant, ne id quidem latet. Dolent etiam, maximeque circa unguium radices, & qui ex rigore ingenti uehe menter perfrigerati, celeriter sese calfacere prope rarunt. Quam quidem inaequalem intemperan 1 tiam, quum uideat apertè quis esse causam doloris, non est quod de caeteris dubitet: nec si simul rigeant & febricitent aegrotantium aliqui, sentiantque humorem pituitosum, qui frigidus est, mistum amarae bili, quae est calida, moueri per sensibilia membra: ut in epialis febribus, in quibus simul ambas qualitates contrarias intra corpus aeger sentire uidetur, cùm nimirum calidum ipsum & frigidum, per id genus febres, tenuissimis portiunculis aspergantur, adeoque misceantur inuicem, ut ne minimam quidem unius sumere possis particulam, in qua alterum* non sit comprehensum. In ipsa tamen accessionis inuasione, non nulli & rigent & fitiunt: atque intus quidem, & in ipsis uisceribus, magnum incendium: in externis au tem partibus, frigus maximum sentiunt. Ac tales febres sunt, quae graecè lypiriae uocantur, atque ardentium febrium quoddam perniciosissimum ge nus. Quin etiam ijs qui rigent, nec tamen febriunt inęquale temperamentum adest. Rarum tamen est id symptoma, licet tum mulieribus, tum ui ris quibusdam accidat, ubi aut deses uita, aut con tinua ciborum copia praecessit. Porrò antiquitus nemo, ut uidetur, ita est affectus, cùm neque adeò ociosi, nec in uictus saturitate tunc uiuerent. Vnde factum est ut scripserint ueteres medici, rigori febrem necessariò superuenire: tam etsi saepenumero rigorem uiderimus, quem nul la sequuta sit febris. Componitur autem ex hac intemperie, & ea quae febrientium est, epialus. 40 Appello ita febrem illam, cui ambo semper simul accidunt. Nam in qua rigor quidem pręcedit, fe bris sequitur, ueluti in tertianis & quartanis, hanc epialam non uoco. Ita ex duplici inaequali intemperie epialus componitur, atque etiam aliae ferè omnes febres, pręter hecticas. Pariter & qui particulae alicuius cum tumore sunt morbi, h quoque omnes cum temperamento inaequali consistunt: ut cancer, erysipelas, carbunculus, herpes, cedema, phagedaena, gangręna: differunt t men, pro ipsa fluxionis diuersitate. Siquidem qualis fluxio fuerit, talem pręter naturam tumo rem gignet

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
