Latin
GAL. DE ANIMAE
Galenus, Epitome Galeni operum 67-3
Unproofread scanNot analysed yet
GAL. DE ANIMAE causas, firmius ac tutius redditur. Vbi uerò mo lius, aduersus internas. Atque eadem ratione ubi densius fuerit, externis magis resistit. Vbi uerò rarius, ab internis minus offenditur. Raritas siquidem corporis, quibus plus recrementi per difflationem educitur, salubrior existit: quibus uerò minus, insalubrior. Nam ab omnibus externis causis facilius corpus rarum oblaeditur. Corpus autem quod exquisitissima constat men sura, nec rarum, nec densum dici potest, sed in medio prorsus consistit. Cui quidem utrunque exce dentium corporum praestat secundum aliquid. Quod enim densius est, magis ab exteriorib. causis est tutum: quod uerò rarius, ab interioribus. Vtris que autem quod exactè resistat, planè non inuenies. Sed mediocriter id resistit, quod inter omnes excessus est medium, quodque omnium etiam corporum saluberrimum esse censemus. Quare id sin gulis excedentibus medium, secundum aliquid es deterius: collectim uerò omnium optimum, &maxi mè eligendum uidetur. Quòd autem corpus ip sum, quod tum similaribus, tum instrumentarijs particulis optimè constitutum est, uel paruum, uel magnum, uel mediocre necessariò esse non debeat, hinc discas licet, quòd magnum quidem, ob humoris, uel materiae multitudinem: paruum au tem, ob siccitatem, aut ob materiae penuriam efficitur tale. Potest itaque aliquod corpus &pulche rimum, &optimè temperatum effici, quantam cunque magnitudinem sortitum id fuerit. Augmen tum enim sit, quousque ossa confirmentur: confir mantur autem, in exigua magnitudine, ob mate riae defectum, uel ob siccitatem: ita ut simpliciter neque magnitudo, humiditatis indicium sit, neque paruitas siccitatis, nisi aut magnum molle, aut par uum etiam sit durum. Quamobrem optimam con stitutionem in his duobus meritò collocabimus, moderata scilicet consimilium particularum tempe rie, necnon exactissima instrumentalium mensura.