# Epitome Galeni operum 7

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/7

Eadem autem medicamenta etiam Empirici applicant, non ipsa rei natura ad illorum inuentionem perducti, quemadmodum Rationales, sed recordatione solum eorum, quae longo usu atque experientia explora runt. Dogmatici porrò ipsam experientiam ac cusant, hi tanquam inconstantem, alij ceu imperfectam, alij ut artis omnino expertem. Rursus ra tionem Empirici, tanquam probabilem quidem, sed non ueram, damnant. Methodici autem (sic enim seipsos nuncupauerunt, ac si non etiam priores dogmatici artem methodo pertractandam esse tradiderint) non uerbotenus cum ueterum sectis certare mihi uidentur, sed multa adhuc artis in mutare opera: quandoquidem neque locum passum neque causam, neque aetatem, neque anni tempus, nec regionem, nec consuetudinem, nec uirium aegri in spectionem, seu naturae, seu habitus, conferre quicquam ad indicationem aiunt, sed à solis affectibus, eius quod confert, indicationem satis sibi esse putant. Atque horum sanè quidam, morbori omnium qui ex uictus ratione proueniunt, alij omnium simpliciter, duas esse communitates, & tertiam quan dam ex illis mistam, ostendere nobis conantur, astrictionem uidelicet, fluoremque, atque ex his tertiam 30 dispositionem conflatam. Morbum itaque omnem, uel astrictum, uel fluentem, uel etiam ex utroq complicatum esse contendunt. Vtilis autem indicationem, in astrictis quidem, laxationem: in fluentibus uerò, suppressionem existere. At in conplicatis affectibus, ei qui magis urget, esse occur rendum. Suam autem sectam definiunt esse cognitionem euidentium communitatum, finem medicinae sequentium. Nolunt porrò dici dogmati ci, quòd iactitent se non indigere latentibus, quem 40 admodum illi. Nec Empirici etiam se appellari patiuntur, licet illi quam maximè circa euidentia uer sentur, quòd Empirici in euidentibus utantur obseruatione, ipsi uerò indicatione regantur quodque illi quidem, tanquam ab ignotis, ab obscuris recedant, ipsi uerò tanquam ab inutilibus, ina nibusque. Porrò totam artem medendi adeò bretem efficiunt, atque in angustum contrahunt, ut non modò in peruulgatis illis sex mensibus (qui bus posse doceri eam profitentur) uerùm multò eam citius uniuersam possit quispiam ediscere: cùm iuxta eorum decreta, sat sit nobis causis uniuersis, tam procatarcticis, quàm coniunctis, neglectis, astrictos quidem affectus laxare, flui dos autem sistere, à quacunque illi causa processerint: idque nulla habita temporum, aetatum, regit num, aut laborantium particularum ratione. At quantopere hallucinentur hi, uel Empirici percipere possunt: qui uident planè, quos rabidus canis momordit, si statim ulcus ad cicatricem du 60 catur, prius non administratis remedijs, quae al ipsius causae procatarcticae indicatione sumuntur, conuulsos omnes animam exhalare: seruari autem, quibus iuxta indicationem illius, adhibita fuerit medendi ratio. Quare neque ipsarum causarum, neque aetatum, nec temporum, nec regionum, nec denique affectarum particularum indicationes negligunt: cùm experientia didicerint, nec senectu te confectis, nec item admodum pueris, uel si la borent pleuritide, uenam secandam esse.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
