Latin
CONSEQ. LIB
Galenus, Epitome Galeni operum 70
Unproofread scanNot analysed yet
CONSEQ. LIB. rem efficiet: interueniente scilicet media temperatura, quam producet ex medijs humoribus Corporis itaque temperamenta, non modò anima actiones uariant, sed etiam ipsam à corpore interdum seiungere possunt: cùm extremè frigida, calidaue medicamenta, statim perimere assumentem cernamus. Quo in genere continentur &ferarum uenena. Quippe demorsos ab aspide illicò exanimari cernimus, perinde ac si cicutam biberent: utpote ipsius ueneno etiam refrigerante. Sed nec minus ab humido &sicco, quàm à frigido &ca ido, uires animae permutantur: ut in assumendis medicamentis, atqueadeo in quotidiano ui ctu, percipimus: id quod etiam demonstratur: Platone in Timaeo, ubi humiditatem dementiae ariditatem intelligentiae in anima causam esse arbitratur. Caeterum si humiditas amentiam, siccitas sagacitatem parit, extrema siccitas extremam sagacitatem producet: admista uerò humiditas tantum perfectae sagacitati detrahet, quanta eius portio siccitati permista fuerit. Quare animantia omnia, summa intelligentia destituta quum sint, quantum humoris, tantum &amentiae sor tiuntur. Si igitur pars animę capax rationis, una cum corporis temperamento mutatur, certè motalem speciem animae non solùm gerere morem corpori, sed corporis etiam esse temperiem cen sendum est. Temperies itaque cordis irascibilis ani na existit: iecinoris autem, appetitoria. Etenim anima ipsa, substantia quaedam existens, faculta tibus multis praedita est. Cùm autem substantia dicatur tum materia, tum species, tum ex utroque compositum: animam eam esse substantiam qua species dicitur, Aristoteles pronunciauit, aliud quippiam à temperatura esse animam planè asseuerare non potens. Spiritum autem esse animam, quemadmodum &naturam, Stoici contendunt: sed humidiorem frigidioremque natu ralem: animalem contrà, aridiorem &*calidio rem. Quem quidem spiritum materiam propriam esse animae constat. Materiae autem species, temperamentum fuerit in commoderata aëreae igneaeque ubstantiae mistione consistens. Neque enim aë rem solum, aut ignem, animam esse, dicere pos sumus: cùm nec summè frigidum animalis cor pus, nec summè calidum effici unquam appareat, neque ab horum alterutro excellentius occu pari deprehendatur. Porrò aër, suapte natura fr gidum elementum est, sed per ignei elementi m stionem, mediocre, ac temperatum redditur. Qui igitur animam corporis esse speciem, hoc est, formam existimant, hi non siccitate, sed temperaturae commoderatione ipsam perspicaciorem fieri, dicere contra Platonicos poterunt, neque ob id tamen asserere, siccitatem aduersari mentis acumini: quum nimirum splendor siccus secundùm Heraclitum, sit animus sapientissimus: quae sententia uidetur potior. Quippe sy dera pellucida iuxta &sicca, summa intelligentia esse praedita cernimus: quam si quis illis iness inficietur, deorum excellentiam non sentire, planeque ignorare uidebitur. Cùm autem alibi senilem ętatem prolabi ad siccitatem dixerimus, cu haud ita pauci ad extremam usque senectam uiuentes desipiant, si quis interroget, respondebimus Ooqu corporis, anima mores variare illamque explode re possunt. Aspidis venenum refrigerare. Dementiam in ducit humiditas Intelligentiam pa rit ariditas. Amentiae tantum esse animantib. insitum, quantum humoris nimae mortalem speciem esse tem periem corporis. Substantia quo tupliciter dicatur