# Epitome Galeni operum 726.5-6

Galenus, Epitome Galeni operum, 726.5 to 726.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/726.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/726.5

Iam uerò ijs qui acidum ructum aedunt, auxiliatur medica men diatrion pepereon, aut aliud simile ex aqua uel uino epotum. Alijs autem qui nidorosum, tum absynthium, tum hiera picra est ex usu. Quo quidem medicamine (hera uidelicet, quae ex aloe constat) in potu exhibito, quosdam olim colicos persanaui, quibus mordacium humorum defluxus in intestinum, conciliauerat affectionem. Caeterum in testinorum proximae uentriculo partes, exhibitis tum cibis, tum potibus: quae uerò non ita multum à sede distant, clysmis promptius curantur. Fin gamus rursus per uentrem deijci excrementa qua dam, aliquando quidem ramenta, aliquando cruer tum aliquid, simusque aliquandò haec ambo: tunc sanè intestinum ulcere affectum esse, dubitauerit nemo. At uerò utrum in exilibus intestinis, an crassis, ipsum ulcus consistat, id ex rasura, & exitus tempore, & ex mistione cum stercore, distin guere oportet. Siquidem infimam partium ulcera nullas omnino ulcerum habent notas alui excre Hli Ructus fumosus significat ignei calorem ventriculi Acescere in ventriculo cibos, ob causam frigidam.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
