Latin
727.5 to 727.7
Galenus, Epitome Galeni operum 727.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quinetiam propriae ipsorum affectuum notae, in excrementis deprehenduntur: siquidem ramentum, ulceris: si in urina fabulosum residet, la bidis: cucurbitae uerò seminibus excrementa similia, latorum uermium indicia sunt. Alocis etiam psis, morborum indicia sumuntur, eò quòd qui busdam solis morbus ille accidat, quibusdam ue rò solis nunquam eueniat. Quippe soli oculi suffusio ne laborant. Lapis in uesica &renibus duntaxa nascitur: atque ut nonnullis placet, etiam in coloLumbrici in intestinis gignunt. Rursus impossi bile est, ut cor abscessum sustineat: aut pulmo aut ligamenta, dolorem. Ab accidentium quoque pro prietate affectuum indicia oriuntur. Nam quibusdam per tabificos morbos, ungues adunci euadunt. Intempestiuus horror cum febre, inflanmationis ad suppurationem transeuntis indicium est. Lingua nigricans ardentem febrem portendit. Paucae tamen affectuum sunt notae, quae non simul affectam sedem ostendant. Caeterum ut actionum noxae affectam duntaxat particulam, sic differentię ea rum, ipsius affectum declarant. Ea igitur sola sunt affectuum propria signa, quę per accidens ipsos se quuntur. Porrò cùm ob uapores uel etiam humo res ipsos ascendentes ad cerebrum, mens laeditur, nemo sanè dixerit cerebrum tunc laborare primogenio affectu: quanquam omni affectu carere, ipsum haudquaquam defendi potest. Quare dicendum est, illud per consensum, siue consortij lege affici: hoc est, ab altera parte talem affectionem reci pere. Sunt praeterea nonnullae actiones, quae idonea indigentes materia, ipsam ab alijs partibus pręparatam accipiunt.