# Epitome Galeni operum 728.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 728.1 to 728.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/728.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/728.1

Qua de re interdum optima ra tione contingit, nulla existente in actionis cuiuspiam proprijs instrumentis noxa, actionem ipsam perire, defectu scilicet eius materiae, ex qua fieri consueuit: ueluti in uoce accidit, cuius quidem ma teria efflatio existit. Haec autem fit contracto thorace ab intercostalibus musculis. His igitur nihil agentibus, animal uocem amittit, & quidem nul lo interdum in proprijs uocis particulis apparen te affectu: Sunt uerò hae partes, tres cartilagine à tribus commotae musculis, in quos inseruntur ner ui demissi à cerebro. Est pręterea in gutture ligu la, siue epiglottis, maximè proprium uocis ipsiu instrumentum. Etenim cecidit quidam ab alto, ita ut dorsi initium affligeretur. Is tertio die exiguam admodum uocem emisit. Quarto deinde die o mnino obmutuit: resolutaque simul fuerunt & crura, manibus prorsus illaesis. Sed nec spirationem amisit, nec difficulter spirabat. Nam cùm tota sub ceruice spina esset ei resoluta, accidit thoraci, ut & septum transuersum, & musculi superni, numero quidem sex, mouerentur. Quippe nerui ex spinali medulla, quę in ceruice est, in ipsos de scendunt. At nerui musculorum intercostalium, qui efflatum efficiunt, omnes affecti erant. Vbi igitur sedata fuit spinae inflammatio, à septimo die uox restituta est iuueni, & crura motionis facultatem, antea interceptam, recuperarunt. Huiusmodi ergo noxae speciem, magis propriè per consensum euenire dixeris, quam ubi ab humoribus in uentriculo contentis, exhalantibusque, caput dolore tenta tur. Iam uerò, ut ad crura facultas quaedam, sed citra essentiam substantiamue descendere ob phle gmonem prohibita est: sic ad oculos, cum essentia, ubi obstructi fuerint uisorij meatus. Ad guttur autem, quamuis materia perueniat per illam spinae dorsi resolutionem, sufficiens tamen ipsius quantitas nequaquam accedit. Qui uerò ob intercostalium musculorum perforationem obmutuit, is totam uocis materiam amisit. Porrò quemadmodum crura resoluuntur ob inflammationem spinae, ita etiam guttur, uocalibus siue recurrentibus neruis (quos ipse inueni) aut incisis, aut laqueo interceptis. Atque idem est modus quo laeduntur gutturis musculi, siue recurrentes nerui, siue ij qui iuxta arterias sunt, uitientur. Vtrinque enim anima lis facultas desideratur, sine qua moueri nemo potest pro uoluntatis imperio.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
