# Epitome Galeni operum 729.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 729.1 to 729.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/729.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/729.1

dextram, interdum sinistram partem resolui. Medendi ratio nem esse conue tendam ad af fectus originem Sedis musculum resolui ob frigus immodicum. olim quidam, cui sensus trium digitorum manus iam triginta diebus perierat, prorsus illaesa motione: nec iuuabatur quicquam à medicamentis ipsi manui admotis. Cùm igitur intellexissem ex illo, cùm proficisceretur Romam, se decidisse à ue hiculo, ac initium dorsi tunc sibi contusum fuisse nec multò pòst accidisse digitorum affectum: conieci inde,* in primo statim exortu nerui post septimam uertebram, partem aliquam ob ictum fuisse inflammatam, eamque iam induruisse in scirrhum. Quippe neruorum qui à ceruice prodeunt, ultimi pars* humilior, quae descendit per cubitum, in cu tem minorum digitorum disseminatur, ac praeterea per medij digiti mediam partem dispergitur. Quan obrem illi spinae parti,* quae affectae particulae principium in se continebat, congruenti medicamento cùm succurrissem, digitis suum sensum restitui, cum maxima spectantium omnium admiratione. Quo autem modo sensus digitorum perierit, motu prorsus illaeso, iam audies. Sentire enim, ueluti quiddam pati est: moueri autem, ceu quoddam est agere. Quamobrem ut quis moueatur, opus est robore: at ut sentiat, uel minima facultas est satis. Ob idque necessum est, ut sensu ipso deperdito, simul exoluatur & motus, ubi per unum eundemque neruum ambae perficiuntur actiones. Porrò omnis uoluntarius motus ad musculorum officium pertinet. Quippe nullu neruorum per se, sine musculo, ullam huiusmodi in animantis particulis actionem efficere possit Caeterum ad partes mouendas musculi ipsi aliquan do quidem* immediatè perueniunt: aliquando uerò per medios tendones: quales sunt illi qui mouent digitos. Si igitur affici musculorum neruos contingat, digitorum motus peribit: si uerò eos qui ad cutim pertingunt, tangendi sensus cor rumpitur. At ubi tota resoluuntur membra, cùm uidelicet commune principium est laesum, simul & motus & sensus pereunt.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
