# Epitome Galeni operum 73-2

Galenus, Epitome Galeni operum, TEMP. MVTVA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/73-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/73-2

TEMP. MVTVA carentem, praui reddimur: falsis autem opinio nibus, secundum intellectricem partem imbuimur. Sicuti dum à bonis, syncerisque uiris instruimur, opiniones quidem uerae sunt, mores autem humani. At in cogitatrice animae parte, intelle ctio, stultitiaque, ratione maioris minorisque euariantes, corporis temperaturas sequuntur. Ipsę au tem temperaturę, primam in utero generationem & cibum probos succos parantem, habent autorem atque hae mutuò sese & adaugent, & fouent. Calida nanque, exempli gratia, temperies, iracundos fa tit: inde rursus iracundia ingenitum calorem accen dit; & igneum reddit. Contrà qui mediocri tem peratura constant, mediocriterque commoti animo, ad probos succos gignendos proficiunt. GALENI PERGAMENI de naturalibus facultatibus liber primus. Vandoquidem sentire & moueri secundum electionem, propria animalium sunt: augeri uerò, & nutri ri, plantis etiam communia: erunt u tique priora quidem, animae, posteriora uerò, naturae ipsius opera: quare animalia ip sa, simul & ab anima & à natura gubernari dicimus, stirpes à sola natura. Quanquam his etian animam uegetatricem aliquis tribuere haud immeritò poterit, distinguens illam à sensitrice, quae animalibus inest. Porrò cùm corpus aliquod al ijs sub quibus ante fuit in nullo est immutatum quiescere id dicimus. Quòd si in aliquo ab ijs re cessit, eatenus id moueri. Vbi igitur corpus ipsum ab una in alteram qualitatem mutatur, ut ab albe in nigrum, aut à frigido in calidum, motum ipsum alterationem uocamus: estque unum motus genus. Alterum genus in corporibus ijs est, quae situm mutant: cui generi latio nomen est. Atque hi quidem duo motus simplices & primi sunt: auctio 40 uerò & diminutio, ex his compositi. Illa, cùm ex minori majus fit: hęc, cùm ex maiori minus: pro pria scilicet utrobique seruata forma. Alij autem duo ab his motus sunt, generatio & corruptio illa quidem ad substantiam productio, haec illi con traria. Omnibus ijs motibus communis est prioris status immutatio: sicuti è diuerso quietibus prioris status conseruatio. His praemissis, inqui rendum iam nobis est, quot & quae naturae sin facultates: tum, quod opus edere singulae earum sint natae. Porrò opus appello, quod iam facti atque completum per actionem est: ueluti sanguinem carnem, neruum. Actionem autem, ipsum actiuum motum Causam uerò, à qua haec procedit, facultatem. Etenim ubi cibus fit sanguis, passiuus quidem cibi, actiuus uerò ipsius uenę fit motus: quam actio nem licebit tibi appellare naturę opus, non tamen opus ipsum, actionem. At mihi quidem tam uena, quàm reliquarum particularum singulae, ob certam quandam temperiem quam ex quatuor sunt qualitatibus nactae, hoc uel illo modo uidentur agere. Quanquam Aristoteles, atque ipsum Stoici secu ti, calido & frigido omnem actionem tribuunt: siccum & humidum pro patientibus ijs subijciunt: cùm tamen satius fuisset omnium particularium causas ad ipsas quatuor qualitates reducere.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
