Latin
731.1 to 731.4
Galenus, Epitome Galeni operum 731.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
re quae afficiantur partes. Doloris specie primae sunt dua Intemperies dolores infert. ri, quae &suos affectus percipere, &moueri pro uoluntatis imperio sunt natę. Iam uerò ex carne (quae nusquam sola ac per se reperit) ligamentisque &tendonibus per ipsam disseminatis, musculorum essentia constat: quae ut permanere posset, ue nis indigebat, arterijsque. Verùm citra dolorem pul sare, ad solas arterias pertinet, animali etiamnum rectè ualente. Vbi uerò ingens inflammatio est ob orta, uel erysipelas, uel abscessus, arteriarum pul sus cum dolore sentitur: cùm per bonam ualetu 10 dinem, nec cum dolore, nec sine dolore ipsum discerneremus. Etenim duabus praecipuè occasionibus uehemens dolor particulis inflammatis infertur: nempe cùm mouentur, &cùm à re qua piam premuntur. Proinde inflammato musculo, duplici nomine, ob dilatatas arterias, dolorem percipimus: &quòd moueantur illae, &compriman tur ab adiacente carne, atque ipsam similiter compri mant. Quinetiam sine musculo, arteria inflammatorium affectum sustinens, ipsa per se cum dolore 20 pulsat. Quòd si aliquando per id genus affectus, stupidus esse pulsus ipsi aegro uideatur, tunc scire licet, dispositionem in musculi neruis ita consiste re, ut ad resolutionem tendant. Nam dispositio stuporis, media est inter resolutionem &integram uaetudinem. Cęterum neque in peripneumonia, neque in laterali morbo pulsatilis potest dolor contingere: idque ob partium naturam. Pulmo siquidem, ser sum non habet: morbus uerò lateralis, membranae cingentis costas affectus est. *Cuius quidem pars 30 illa quae costis adhaeret, necessariò comprimitur: quae uerò inter costas est collocata, comprimi nequaquam potest, sed inflammationis duntaxat ra tione dolet. Siquidem in eo spacio arteriae consi stunt, per musculos intercostales dispersae: idque al tius, quam ut membranam cingentem costas attingant. At inflammatis interdum intercostalibus musculis, dilatatio arteriarum dolorem necessariò infert. Proinde aeger pro magnitudine inflammationis sentiet in parte inflammata ipsum dolorem pulsa tilem. Igitur pulsatilis dolor (qui uehementes partium sensibilium inflammationes sequitur) arterias ipsas primario affectu molestat: per consensum autem caeteras partes sensibiles, eo quòd à uicinorum contactu premantur.