# Epitome Galeni operum 732

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/732
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/732

Similiter etiam per dolores uocatos colicos, ubi fri gidissimus aliquis humor (qualis ille est quem uitreum Praxagoras nominat) in quopiam intesti no crassiori est impactus, adeò torquentur aegri, ut uideantur sibi circa ureterarum regionem terebro perforari: id quod olim mihi etiam contigit: caeterum iniecto oleo rutaceo, cùm id paulò post conarer excernere, excreui humorem uitro fusc persimilem. Sunt & alij dolores, per quos palus infixus uidetur, qui & ipsi corpus affectum crassum esse significant. Differunt autem inter se, aut multitudine, aut crassitudine, aut rei dolorem facientis potentia, siue ea humor fuerit, siue spiritus flatulen tus. Siquidem paucus plurimo, & tenuis crasso, & permanens moto, ac denique minus refrigerans, eo qui uehementissimam refrigerandi uin obtinet, minorem solet excitare dolorem. Igitur siue clauo transfixus esse, siue terebro perforari locus uideatur, is dolor ad crassum intestinum est referendus. Atqui huiuscemodi dolores, ab eo quo lapis impactus est, discerni non possunt, nis quis accidentia quae postea consequuntur, expectauerit. Vtriusque tamen doloris sunt communia praesidia, & quidem calorifica in primis, siue ea extrinsecus adhibeantur, siue ea inijciantur. Deinde, nisi mitigatus dolor fuerit, eorum medicamentori quae dolorem obtundere possunt, aliquod adhibendum est: cuiusmodi existit, quod à Philone in stituitur. Verum si lapis dolorem excitauerit, ipse interdum solus, interdum unà cum cruore excernitur, in urinisque subsident sabulosa quaedam. At si in co lo affectus constiterit, nihil horum uidetur: sed pro tinus inflatio quaedam & extentio, & flatus com plures, & tormina, & excrementa flatibus plena cernuntur. Ea autem licet discernere, si & super aquam natent, & bubulo stercori similentur. Quinetiam 40 cibi tum cupiditas, tum concoctio, deterior eua dit, & praesens, & praecedens, & quae sequet. Ven triculum nanque malè affici accidit, ut qui parti primariò affectae continenter adhaereat. Insuper coli cos nominatos affectus magna ex parte praecedit cruditas, & spiritus flatulentus, & uomitus, & nausea, quae multo tempore inanis permanet, & in praecordijs mordacitas, & fastidium, & indigen tia plurima. Igitur id genus dolores uehementissimi, consistere in crassis intestinis putantur. Qui uerò mitiores sunt, ex duobus alterum neces sarium est: aut quòd in his ipsis sunt, sed à leuiori causa orti: aut quòd in tenuibus intestinis consi stant. Porrò qui mordaces dolores sunt, ij à mon daci humore intestinum erodente fiunt. Vnde dysen teriam semper huiusmodi dolores praecedunt, utpote per quam intestina ulcerentur. Caeterum dysente ria illa, quae ueluti faeculentum sanguinem excernit abundantissimè, iecinoris affecti censet esse sym ptoma. Ea uerò per quam syncerus multusque sanguis excernitur, plerunque uniuersum corpus euacuat, haud secus quam haemorrhoides, aut muliebre profluuium. Vt uero ad dolorum differentias reuertar, punctorius dolor potissimum circa membranas consistit. Quamobrem lateralis dolor, punctorius esse censet. Iam uerò haemodia, siue dentium stupor, Colicos dolore oriri ab ilumore vitreo, impacto in aliquo intesti no crassiori. Oleum rutaceum colico dolori est remedium. Dolorem qui hu mores maiorem, & qui minorem inferant Crassi intertini

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
