# Epitome Galeni operum 734

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/734
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/734

Vbi ingens in hepate inflammatio oritur, aut ubi ipsum est induratum, dolor qui tunc iugulum in dextra parte infestat, Dolor ab inflam mato hepate. cauae uenae magis, quam membranarum tensionem sequitur. Quòd autem membranarum quae ossibus Dolor membra narum ambien adiacent, dolores profundi sint, & ueluti dolentium ossa. tium ossium quandam imaginem referant, haud quidem mirandum est. Proprius autem arteriae uenaeque Dolor arteriae et venae. dolor, extensę secundum longitudinem corporis, ueluti chordae cuiusdam speciem refert, nullam Dolor vlcerosus grauitatem inducens. Porrò ulcerosus dolor non & pruriginosus solùm ad cutem, sed ad imas quoque partes, ut os sa, extenditur. Pruriginosus autem ad solam pertinet superficiem: non tamen primariò, pro ratione ipsius propria, sed per accidens, quòd nimirum Cutis superat cutis omnes sibi subiectas partes spissitudine su omnes subditas peret. Horum ergo dolorum uterque propriae dispo sibi partes spissi sitionis est accidens. Fiunt autem ob quosdam hu tudine. mores acres: tantumque ipsi inter se, quantum dispo sitiones à quibus oriuntur, dissident. Verum quia crebrò dispositio pruriginosa, ulcerosam antece dit, necnon soluta quiescenteque ulcerosa in pruri ginosam fieri transmutatio assolet, inde est quòd de ipsis scripserit indistinctè atque confuse Archigenes. Qui quidem ubi etiam ait,* pungentem do Dolor pangent lorem in profundo esse, perperam hallucinatur: quandoquidem ad membranas is, non ad imas partes propriè pertinere uidetur. Similiter ubi infixum dolorem uocat, cùm sinus accesserit, sermo illius absurditate non caret. Quippe sinus caSinus quid. uitas quaedam est, cùm partium antea coniunctarum, altera distat ab altera. Vbi igitur fluxione Doler tensium quando accidat impletur, ita ut adiacentes partes tendantur, tunc tensiuum dolorem sentiunt laborantes, non quidem longo spacio porrectum, sed proprijs limitibus circunscriptum. Praeterea dum ait, hepatis dolorem inhaerentem, hoc est, eodem in loco perma nentem, existere, an non etiam ueris contraria profert? Siquidem hepatis dolor, si quispiam alius, Dolor hepatis vi cina corpora in uicina corpora ad consensum perducit. Nam & consensum adduad iugulum usque porrigitur, & spirandi difficulta cit. tem creberrimè infert: atque interdum tussim quoque, & dysenteriam excitat: nec rarò nothas costas infestat. Porrò inter uehementer respirandum nonnunquam grauitatem in dextra praecordiorum parte sentimus. Caeterùm si id citra febrim eueniat, aut obstructione, aut dura dispositione hepar la borare conijcito. Nam ubi inflammatione infeHepatis instam mationi necessa statur, tunc febrim adesse est necesse. riò adest febris

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
