Latin
CAPVT III
Galenus, Epitome Galeni operum 737-2
Unproofread scanNot analysed yet
Soporosi affectus oriuntur à causa frigida. Vinum meracim inducit vigilias Calida cur vigi lias efficiant. Frigida cur gigeant soporem affectus proprius quando pu tandus sit. Affectus per cor sensum quando dicatur. Accessione febri li inuadente, cu agri corripiantur sopore Soporis causa. Remediorum inuentio quae ex v ra demonstratione paratur, in ijs quae rarò con tingunt, longè ex perientia praestat Affecta sedes vn de deprehenda tur. Memoriam exletam restituturo, quae sint consideranda. citat, ob idque uigilias affert: frigus autem ociosum, &ad motiones pigrum reddit animal: qua ratio ne somnum soporemque conciliat. Igitur qui haec intelligit, cùm per ardentium febrium uigorem, hominem uiderit &uigilare &delirare, deinde inclinante iam febre, &dormire &rectè sapere in capite nullam propiam esse dispositionem, sed à febris abundanti calore delirium fieri, perpendet. Quippe tunc affectus proprius putandus est, cùm permanere in parte quapiam conspicitur. At ubi pars aliqua simul cum alia sic afficitur, ut irritata quidem una, altera infestetur uehementius: remissa uerò irritatione, quiescat, eam per consensum affici putandum est. Sic etiam con tingit, ut cùm febrium accessiones inuadere incipiunt, sopore laborantes grauentur: quòd eo tempore cerebrum sit uehementer refrigeratum alioqui patatissimum, ut noxam eiusmodi subeat, cùm nimirum frigidiori intemperie sit praeditum Gignitur autem sopor, uel ab intemperie frigi 20 da, uel à pituita in cerebro exuperante.