# Epitome Galeni operum 737-3

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/737-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/737-3

GALENI PERGAMENI de locis affectis lib. III. Gitur ad cognoscendas affectas sedes, curan dosque illarum affectus, accurata inquisitione est opus. Caeterum per artis exercitationem comperi, eam remediorum inuentionem, quae ex nera demonstratione oritur, in ijs quae rarò con tingunt, experientiae longè praestare. Nam expe rimenta duntaxat sectantes medici, non ea qua rarò, sed quae crebrò accidunt, memoria & imiratione assequuntur. Quocirca dispositionum rarò euenientium, non solùm curationem, sed prae uenientes etiam notiones ipsarum, negligunt Ego uerò semper inuestigare studui, quaenam se des uel afficeretur ipsa, uel alteri consentiret. Cumque eam inuentam esse arbitrarer, tunc ad d spositionem eius inuestigandam, atque ex utrisque, totius curatiui generis indicationem sumendam, ac denique remediorum qualitatem, quantitatem, idoneamque materiam comparandam, me accinxi: haud neglecta interim, aetatis, naturae, temporis, regionis, aliorumque id genus omnium contemplatione. Deprehendi autem possunt affectae sedes ab excrementis, atque ab ijs quę affectis partibus adnascuntur, necnon à functionum noxa: quibus connumeratur & color praeter naturam, figuraque. Verum ubi nulla mihi pateret aliàs uia, sola functionis lęsio fuit satis, ad inuentionem 50 affectarum particularum. CAPVT Cùm autem exoletam cuiusdam memoriam restituere conarer, primùm quidem apud meipsum inuestigaui, quaenam pars esset affecta, cui localia adhiberem praesidia, prius uidelicet uniuersi corporis uacuatione praemissa, quod pręce ptum est in morbis omnibus obseruandum. Dein de, qua uia & ratione inuenirem singula remediorum. Caeterum affectam sedem eam ipsam exi60 stimaui, qua princeps animi uis continetur. Medi camenta autem ea adhibenda esse, quae huius se dis dispositioni reluctarentur. Cùm igitur huius in quisitionis gratia consuluissem epistolam quan dam ad Marsum, ab Archigene scriptam, in qua iubet, deprauata memoria, raso capiti affigi cucurbitulas, non iniuria sanè inconstantiam hominis Archigenis in ostantiam demi sum demiratus: quòd nimirum neglecto corde ratur Galenus (cui memoriam ipse, ceum opus cognatum tribuit) ad caput remedia transferret. Nam quid per immot tales deos ex affectorum locorum notitia (quam ipse ad medendi rationem ait maximè necessariam exi stere) consequemur utilitaris, nisi ab ipsis ad remedior inuentionem ducamur?

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
